Latin · ~7 min
1.850 to 1.867
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.850-867
Not analysed yet
[100,850] Doctrinam itaque edico necessariam, sed quo mittis indoctos? [100,851] In malam crucem, (ut comici dicunt), si doceri recusent. [100,852] Si dociles sint, admitto, uerum penes aliquos eruditio perseueret necesse est. [100,853] Quod si omnes erimus illiterati, quis castigabit errores imperitorum? [100,854] Sunt in pictorum officinis, qui artis ignari tantum quod iussi sunt, faciunt, terunt, miscent, purgant. [100,855] Est quidem nonnulla ex parte utilis horum opera, at ira demum, si monstrator adsit, alioquin ociosa. [100,856] Nec audiendos puto, qui dicunt non passim esse discendas literas, neque enim opus esse tanta turba eruditorum. [100,857] A paucis plurimos duci posse. [100,858] Cur enim, quod in paucis pulchrum est, nonmulto erit in multis praestantius? [100,859] Cur quisquam uetat ad id quod omnes praestantissimum fatentur eniti? [100,860] Sapiens imperator tametsi gregariorum militum utitur opera et ignauos strenuis misceri patitur ac ne lixas quidem et calones eiicit, multo tamen malit omnes Scaeuolas, omnes Sicinios, omnes Decios, si dentur. [100,861] Intolerabile uero nephas, si gregarius miles egregii commilitonis fortiter factis inuidens, dicat: Quid? si omnes insignes erimus, quo mittimus gregarios? [101,862] Si omnes literati, quo illiteratos eiicimus? quasi uero illiteratis usquam sit opus. [101,863] Si quibus aut non licet aut non contigit eruditio, quiescant potius ac desinant alios pulchrius aliquid conantes impedire; illum sinito praecurrere, tu ducem sequere, eodem tamen peruenturus. [101,864] Vulgi quidem imperitia non laudatur, sed si tractabilis sit, non contemnitur. [101,865] Quod autem fertur, id placet, collatum quidem deteriori, placiturum tamen amplius, si ipsum in melius quippiam commutetur. [101,866] Si rudes simus et doctis auscultemus, bene quidem est, at meliores erimus, si ipsi etiam docere indoctos potuerimus. [101,867] Quare rem paucis sic habeant, qui et indoctus et indocilis est, si quidem ignauia sit in causa, aut in eo uitae genere uersetur, quod eruditum hominem postulat, iam hoc ipso malus est, quod ignarus.