Latin · ~7 min
1.868 to 1.885
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.868-885
Not analysed yet
[101,868] Tu in publico ludo bonas literas profiteris et harum inscitiam praedicas? [101,869] Tu libros audes scribere, in quibus nos a literis dehorteris? [101,870] Tu populo praefectus es et quod doceas, non uis discere? [101,871] Quod si priuatus sit et eruditio non neglecta quidem, uerum non contigit, is sibi uni satisfaciat, sibi uni natus, sibi uni uiuat, non fastidiendus a doctioribus modo suam agnoscat imperitiam. [101,872] Qui uero probitati eruditionem adiunxit, is tanto erit praestantior, utilior, ornatior, quanto id fecerit cumulatius. [101,873] Nunc nulli magis exercent tyrannidem, quam isti apostolicae simplicitatis histriones. [101,874] Abbates indocti non patiuntur, ut monachorum quisquam attingat bonas literas, quo magis illis quicquid collubitum fuerit, imperent; malunt enim in beluas quam in homines habere imperium. [101,875] Ptochotyranni cupiunt populum esse stultissimum, quo facilius imponant et quiduis persuadeant quoque magis superstitione territent. [101,876] Nam eruditio fere liberat hominem superstitione. [101,877] MEDICUS: Tum Medicus: Vera sunt fere quae narras, sed quandoquidem simplicium istorum causam semel suscepi, non patiar me praeuaricatorem uideri; nam tu, Batte, quae pro te faciunt, diligenter exponis, at quae laedunt, dissimulas. [101,878] Ad partitionem tuam redeo. [101,879] Quid si literatus sis et idem malus, quonam in genere te ponemus? [101,880] BATTVS : Imo si neque doctus sim, inquit Battus, et malus, quo in genere numerabor? [101,881] Sed istuc ibam. [101,882] Age et quartum istud tribus Hesiodi generibus addamus, si placet; fieri enim potest, ut recta quis intelligat, nolit tamen intellecta sequi, ut optima sciat, pessima faciat. [101,883] Sed mane, iam quid paraueris colligere, uideo, non est bona igitur eruditio, quae malis contingat. [102,884] Probe consequeretur, si malos facit, mala est; aliud est eruditio, aliud uirtus; ut qui bonus est, non continuo doctus est, ita qui doctus, non continuo bonus. [102,885] Sed latius explicandae rei gratia quatuor hominum genera statuamus.