Latin · ~7 min
1.970 to 1.987
Erasmus, Libri Antibarbarorum 1.970-987
Not analysed yet
[106,970] Inuisa est superis impia, superba, impudica literatura. [106,971] Scimus istud, adde et mortalibus odiosa, merito in hanc fulminat scriptura. [106,972] Horreant et corrigantur, qui noxiam agnoscunt, gaudeant immunes. [106,973] Quid haec ad imperitos, qui prope nihil didicere? scilicet hoc credo triumphant, quod egregie cauerint, ne quicquam horum in se dici possit. [106,974] Neque enim reprehendi potest, quod male rem administret, cui nihil unquam rei fuit. [106,975] Ridicule profecto perinde quasi istae sententiae peritos literarum magis quam imperitos feriant. [106,976] Ita ne in solos eruditos cadit "altum sapere", at non multo maxime in stolidissimum quemque? [106,977] Quid tandem est "altum sapere" alte doctum esse, an potius sibi placere? [106,978] Eis ista canantur non qui bene docti sunt, sed iis potius, qui cum nihil didicerint, doctioribus imperare contendunt. [107,979] Non studiosis, sed diuitibus inquit Paulus, "non altum sapere". [107,980] Eruditis ista non apte canuntur, stolidis ista cantentur, qui alienam eruditionem fastidiunt, suam rusticitatem mirantur. [107,981] Et quae tandem est illa scientia animalis, diabolica? [107,982] Vtique quae zelum amarum habet, quae contentiones et simultates parit, quae aduersus ueritatem dimicat, hoc apostoli sentiebat animus, hoc ipsa sermonis series ostendit. [107,983] Quid simplicem scripturam torquemus? quid inuitam et reluctantem trahimus? [107,984] Non hic de literis liberalibus, sed de theologicis quaestiunculis agitur, quas nihil ad rem pertinentes nonnunquam inter se pertinacissimis contentionibus agitant, quo stulto popello sublimiter eruditi uideantur, cum eruditio Christiana nesciat supercilium. [107,985] Quid autem istis contentiosius, qui coelum terrae misceant citius quam usquam cedant? protinus haereticum uociferantes, siquis ab illis dissentiat. [107,986] Atque haec quidem e scripturis, quas appellant canonicas, depromere solent. [107,987] Nunc pauca proferam, quae de caeteris scriptoribus arma soleant mutuari; at ne iuxta Graecorum prouerbium harenas metiamur plurimos repetendo, unius Gratiani meminisse sat fuerit, qui praeter caeteros nos terrere poterat, si non autoritate, certe uoluminis immanitate.