Latin · ~31 min
1.12
Erasmus, Querela Pacis 1.12
Not analysed yet
Quisquis Christum annunciat, pacem annunciat. Quisquis bellum praedicat, illum praedicat, qui Christi dissimillimus est. Age iam, quae res Dei Filium pellexit in terras, nisi ut mundum Patri reconciliaret? ut homines inter se mutua et indissolubili caritate conglutinaret? postremo, ut ipsum hominem sibi faceret amicum? [IX] Mea igitur gratia legatus erat, meum agebat negotium. Atque ob id Solomonem sui typum ferre voluit, qui nobis geirehnopoios, id est, pacificus, dicitur. Quantumuis magnus erat David, tamen, quia bellator erat, quia sanguine fuerat inquinatus, non sinitur exstruere domum Domini, non meretur hac parte gerere typum Christi pacifici. Iam illud interim perpende, bellator, si profanant bella, Numinis iussu suscepta gestaque, quid facient quae suasit ambitio, quae ira, quae furor? Si pium Regem polluit effusus sanguis Ethnicorum, quid faciet tam ingens effusio sanguinis Christiani? Obsecro te Christiane Princeps, si modo vere Christianus es, contemplare tui Principis imaginem, observa quomodo regnum suum inierit, quomodo progressus sit, quomodo hinc decesserit, et mox intelliges quomodo abs te geri velit, nimirum, ut summa curarum tuarum pax sit, et concordia. Nato iam Christo, num bellicis tubis insonant Angeli? Clangorem tubarum audiere Iudaei, quibus bellare permissum est. Haec congruebant auspicia, quibus fas erat odisse inimicos: At genti pacificae longe aliam cantionem canunt pacis Angeli. Num classicum canunt? Num victorias, triumphos, trophaeaque pollicentur? Minime. Quid tandem? pacem annunciant, congruentes cum Prophetarum oraculis, et annunciant non iis, [X] qui caedes spirant ac bella, qui feroces ad arma gestiunt, sed qui bona voluntate propensi sint ad concordiam. Praetexant quae velint suo morbo mortales, ni bellum amarent, non sic iugibus bellis inter se conflictarentur. Age Christus ipse iam adultus, quid aliud docuit, quid aliud expressit, quam pacem? Pacis omine suos subinde salutat, Pax vobis, eamque salutandi formam suis praescribit, velut unice dignam Christianis. Atque huius praecepti non immemores Apostoli, pacem praefantur in suis Epistolis, pacem optant iis, quos unice diligunt. Rem praeclaram optat, qui salutem optat, sed felicitatis summam precatur, quisquis pacem precatur. Hanc ille toties in omni vita commendatam, vide quanta sollicitudine commendet moriturus: Diligatis, inquit, invicem sicut dilexi vos. Ac rursum: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Auditis quid relinquat suis? num equos? num satellitium? num imperium? num opes? nihil horum. Quid igitur? pacem dat, pacem relinquit: pacem cum amicis, pacem cum inimicis. Iam illud mihi consideres velim, quid a coena mystica, iam imminente mortis tempore, supremis illis precibus flagitarit a Patre. Rem opinor haud vulgarem poposcit, qui se sciebat impetraturum quidquid peteret. Pater, inquit, sancte, serva eos in nomine tuo, ut sint unum, sicut et nos. Vide, quaeso, quam insignem concordiam exigat in suis Christus: [X] non dixit, ut sint unanimes, sed ut sint unum: neque id quocumque modo, sed sicuti nos, inquit, unum sumus, qui perfectissima et ineffabili ratione sumus idem: et illud obiter indicans, hac una via servandos esse mortales, si mutuam inter sese pacem aluerint. Porro quod huius mundi Principes insigni quopiam suos notant, quo possint a caeteris dignosci, praesertim in bello: vide qua tandem nota Christus insignierit suos, non alia, videlicet, quam mutuae caritatis. Hoc, inquiens, argumento cognoscent homines vos esse meos discipulos, non si sic aut sic vestiamini, non si his aut his vestamini cibis, non si tantum ieiunetis, non si tantum Psalmorum exhauseritis, sed si dilexeritis invicem, neque id sane vulgari modo, sed quemadmodum ego dilexi vos. Innumera sunt Philosophorum praecepta, varia sunt Moysi, plurima Regum edicta, unicum est, inquit, praceptum meum, ut ametis invicem. Idem orandi formam suis praescribens, nonne in ipso statim initio mire admonet concordiae Christianae? Pater, inquit, noster. Unius est precatio, una communis omnium est postulatio, una domus, eademque familia sunt omnes, ab uno patre pendent omnes, et qui convenit eos iugibus bellis inter sese conflictari? Quo ore compellas communem patrem, si in fratris tui viscera ferrum stringis? Iam quoniam unum hoc voluit altissime insidere suorum animis, quot symbolis, quot parabolis, quot praeceptis concordiae studium inculcavit? Se pastorem vocat, suos oves. [XI] Et, obsecro, quis umquam vidit oves pugnantes cum ovibus? Aut quid faciunt lupi, si grex ipse semet invicem lacerat? Cum se vitis stirpem vocat, suos vero palmites, quid aliud quam expressit unanimitatem? Portentum videatur piaculis procurandum, si in eadem vite palmes cum palmite bellet: et ostentum non est, si Christianus pugnet cum Christiano? Postremo si quid omnino Christianis sacrosanctum est, certe sacrosanctum esse debet, ac penitus animis illorum insidere, quae Christus extremis illis mandatis tradidit, veluti testamentum condens, ac filiis ea commendans, quae cuperet illis numquam venire in oblivionem. At quid aliud in his docet, mandat, praecipit, orat, nisi mutuum inter ipsos amorem? Quid illa sacrosancti panis, et calicis philotesii communio, nisi novam quamdam et indissolubilem concordiam sanxit? Caeterum quando sciebat non posse constare pacem, ubi de magistratu, de gloria, de opibus, de vindicta certamen est, ideo penitus affectus eiusmodi revellit ex animis suorum, vetat in totum ne malo resistant, iubet ut de male merentibus bene mereantur si possint, bene precentur male precantibus. Et Christiani sibi videntur, qui ob quantumuis levem iniuriolam, magnam orbis partem in bellum pertrahunt? [XI] Praecipit ut qui in suo populo sit Princeps, is ministrum agat, nec alia re praecellat aliis, nisi quod melior sit, et pluribus prosit. Et non pudet quosdam ob pusillam accessiunculam, regni pomoeriis addendam, tantos ciere tumultus? Docet avium et liliorum ritu in diem vivere. Vetat sollicitudinem in posterum diem extendere, vult totos e coelo pendere, divites omnes excludit e regno coelorum: et non verentur quidam ob pecuniolam non exsolutam, fortasse nec debitam, tantum humani sanguinis effundere? Atque his temporibus hae vel iustissimae suscipiendi belli causae videntur. Profecto haud aliud agit Christus, iubens ut unum quiddam a se discant, miti esse animo, minimeque feroci. Cum iubet relinqui donarium ad aram, nec prius offerri, quam cum fratre reditum sit in gratiam, nonne palam docet rebus omnibus anteponendam esse concordiam, nec ullam victimam esse Deo gratam, nisi commendante me? Respuebat Deus Iudaicum munus, fortassis haedum, aut ovem, quod a dissidentibus offerretur: et Christiani sic inter sese belligerantes, sacrosanctam illam victimam audent offerre? Iam cum se gallinae pullos sub alas aggreganti facit adsimilem, quam apto symbolo depinxit concordiam? [XII] Ille congregator est, et qui convertit Christianos esse milvios? Eodem pertinet, quod lapis dictus est angularis, utrumque parietem committens et continens: et qui convenit, ut huius vicarii totum orbem ad arma commoveant, regnaque regnis committant? Summum illum conciliatorem habent Principem, ut iactant, et nullis rationibus ipsi sibi possunt reconciliari. Conciliavit ille Pilatum et Herodem, et suos in concordiam redigere non potest? Petrum adhuc semiIudaeum, qui in praesenti capitis discrimine, Dominum ac Praeceptorem tueri parabat, obiurgat ipse qui defendebatur, gladiumque iubet recondere: et Christianis ob levissimas causas numquam non expromptus districtusque est gladius, idque in Christianos. An ille se gladii praesidio defensum velit, qui moriens deprecatur pro necis auctoribus? Omnes Christianorum litterae, sive Vetus legas Testamentum, sive Novum, nihil aliud quam pacem et unanimitatem crepant, et omnis Christianorum vita nihil aliud quam bella tractat? Quaenam est haec plus quam ferina feritas, quae tot rebus nec vinci potest, nec leniri? Quin potius aut Christianorum titulo gloriari desinant, aut Christi doctrinam exprimant concordia. Quousque vita pugnabit cum nomine? Insignite quantumlibet aedes vestesque crucis imagine, non agnoscet Christus symbolum, nisi quod ipse praescripsit, videlicet, concordiae. Congregati vident euntem in coelum, congregati iubentur operiri spiritum coelestem. Et inter congregatos se semper versaturum promiserat, ne quis speraret usquam in bellis adesse Christum. [XII] Iam igneus ille spiritus, quid aliud est quam caritas? Nihil igne communius, citra dispendium ullum ignis igni accenditur. Vis autem cognoscere spiritum illum concordiae parentem esse? exitum vide. Erat, inquit, cunctis cor unum, et anima una.