Latin · ~11 min
1.9 to 1.11
Erasmus, Querela Pacis 1.9-11
Not analysed yet
Tandem illud in votis esse coepit, ut saltem in unius hominis pectore daretur locus. Ne id quidem contigit, idem homo secum pugnat, Ratio belligeratur cum affectibus, et insuper affectus cura affectu conflictatur, dura alio vocat pietas, alio trahit cupiditas: rursum aliud suadet libido, aliud ira, aliud ambitio, aliud avaritia. Et huiusmodi cum sint, non pudet tamen illos appellari Christianos, cum modis omnibus dissideant ab eo, quod Christo praecipuum est ac peculiare. Universam eius vitam contemplare, quid aliud est quam concordiae mutuique amoris doctrina? Quid aliud inculcant eius praecepta, quid parabolae, nisi pacem, nisi caritatem mutuam? Egregius ille vates Esaias, cum coelesti afflatus spiritu, Christum illum rerum omnium conciliatorem venturum annunciaret, num satrapam pollicetur? num urbium eversorem, num bellatorem, num triumphatorem? Nequaquam. Quid igitur? Principem Pacis. Siquidem cura omnium optimum Principem intelligi vellet, ab ea re denotavit, quam omnium optimam iudicasset. Neque mirum ita visum Esaiae, [VIII] cum Silius Ethnicus Poeta hunc in modum de me scripserit: �Pax optima rerum, Quas homini natura dedit. Concinit huic mysticus ille Citharoedus: Et factus est, inquiens, in pace locus eius. In pace dixit, non in tentoriis, non in castris. Princeps est pacis, pacem amat, offenditur dissidio. Rursum Esaias: Opus iustitiae pacem appellat, idem sentiens, ni fallor, quod sensit Paulus ille, et ipse e Saulo turbulento redditus tranquillus, et pacis doctor, cum caritatem caeteris omnibus arcani spiritus dotibus anteponens, quo pectore, qua facundia meum encomium detonuit Corinthiis? Cur enim non glorier sic laudari a viro tam laudato? Is alias Deum pacis appellat, alias pacem Dei vocat, palam indicans, haec duo sic inter sese cohaerere, ut ibi pax esse non possit, ubi Deus non adsit: nec illic esse Deus possit, ubi pax non adsit. Itidem et pacis Angelos in divinis libris vocatos legimus, pios ac Dei ministros, ut per se liqueat, quos belli Angelos oporteat accipi. Audite strenui bellatores, videte sub cuius signis militetis, nimirum, illius, qui primus dissidium sevit inter Deum et hominem. Quidquid calamitatum sentit mortalitas, huic dissidio debet acceptum ferre. Frivolum est enim quod argutantur quidam, [IX] in arcanis litteris Deum exercituum, et Deum ultionum dici. Permultum enim interest inter Iudaeorum Deum, et Christianorum Deum, etiamsi suapte natura unus et idem Deus est. Aut si nobis quoque placent tituli veteres, age sit exercituum Deus, modo acies intelligas virtutum concentum, quarum praesidio vitia demoliuntur homines pii. Sit ultionum Deus, modo vindictam accipias, vitiorum correctionem, ut cruentas strages, quibus Hebraeorum libri referti sunt, non ad laniandos homines, sed ad impios affectus e pectore profligandos referas. Sed ut quod institutum erat, persequamur, quoties absolutam felicitatem significant arcanae litterae, pacis nomine id declarant. Velut Esaias: Sedebit, inquit, populus meus in pulcritudine pacis. Et alius: Pax, inquit, super Israel. Rursum, Esaias admiratur pedes annunciantium pacem, annunciantium bona.