Latin · ~14 min
1.13
Erasmus, Querela Pacis 1.13
Not analysed yet
Tolle spiritum e corpore, continuo dilabitur omnis illa membrorum compago. Tolle pacem, et perit omnis Christianae vitae societas. Tot hodie sacramentis infundi coelestem spiritum affirmant Theologi. Si verum praedicant, ubi peculiaris spiritus illius effectus, cor unum et anima una? Sin fabulae sunt, cur tantam honoris hisce rebus defertur? Atque haec sane dixerim, quo magis Christianos suorum morum pudeat, non quo sacramentis aliquid detraham. Nam quod populum Christianum Ecclesiam vocari placuit, quid aliud quam unanimitatis admonet? Qui convenit castris et Ecclesiae? Haec aggregationem sonat, illa dissidium: si pars Ecclesiae gloriaris esse, quid tibi cum bellis? si ab Ecclesia semotus es, quid tibi cum Christo? Si eadem omnes habet domus, si communem habetis Principem, si eidem militatis omnes, si sacramentis iisdem estis initiati, [XIII] si iisdem gaudetis donativis, si iisdem alimini stipendiis, si commune petitur praemium, quid ita inter vos tumultuamini? Videmus inter impios istos commilitones, qui mercede ad caedis peragendae ministerium conducti veniunt, tantam esse concordiam, non ob aliud, nisi quod sub iisdem militant signis, et pietatem profitentes tot res non conglutinant? Itane nihil agitur tot Sacramentis? Baptismus communis omnium, per hunc Christo renascimur, et exsecti mundo Christi membris inserimur. Quid autem tam idem esse potest, quam eiusdem corporis membra? Ab hoc igitur, neque servus est quisquam, neque liber, neque Barbarus, neque Graecus, neque vir, neque foemina, sed omnes idem in Christo sunt, qui omnia redigit in concordiam. Scythas ita iungit paululum sanguinis utrimque gustati e calice, ut pro amico nihil cunctentur et mortem oppetere, Ethnicis etiam sancta est amicitia, quam mensa communis conciliavit: et Christianos coelestis ille panis, ac mysticus ille calix non continet in amicitia, quam ipse sanxit Christus, quam illi quotidie renovant, ac repraesentant sacrificiis? Si nihil illic egit Christus, quorsum opus hodie tot cerimoniis? si rem seriam egit, cur sic a vobis negligitur, quasi rem ludicram ac scenicam egerit? Audet quisquam ad sacram illam mensam amicitiae symbolum, [XIII] audet ad pacis convivium accedere, qui bellum destinat in Christianos, et eos parat perdere, pro quibus servandis mortuus est Christus, eorum haurire sanguinem, pro quibus suum sanguinem fudit Christus? O pectora plus quam adamantina, in rebus tam multis consortium est, et in vita tam inexplicabile dissidium? Eadem nascendi lex omnibus, eadem senescendi moriendique necessitas. Eumdem generis Principem habent omnes, eumdem religionis auctorem, eodem omnes redempti sanguine, iisdem omnes initiati sacris, iisdem aluntur Sacramentis, quidquid ex his redit muneris, ab eodem proficiscitur fonte, et ex aequo commune est omnibus. Eadem omnium Ecclesia, denique praemium idem omnium. Quin coelestis illa Hierusalem, ad quam suspirant vere Christiani, a pacis visione nomen habet, cuius interim Ecclesia typum sustinet. Et qui fit, ut haec tantopere discrepet ab exemplari? Adeo nihil promovit tot viis solers natura, nihil ipse Christus profecit tot praeceptis, tot mysteriis, tot symbolis? Vel ipsa mala conciliant et malos, iuxta proverbium: Christianos inter se, nec bona, nec mala ulla conciliant. Quid humana vita fragilius, quid brevius? quot ea morbis, quot casibus obnoxia? [XI] Et tamen cum plus habeat ex sese malorum quam ut ferri possit, tamen maximam malorum partem ipsi sibi accersunt dementes. Tanta caecitas humanos animos occupat, ut nihil horum perspiciant. Sic praecipites aguntur, ut omnia naturae Christique vincula, omnia foedera rumpant, dissecent, diffringant. Pugnant passim atque assidue, tumultuandi nec modus, nec finis. Colliditur gens cum gente, civitas cum civitate, factio cum factione, Princeps cum Principe, et ob duorum homuncionum, qui mox velut ephemera sint interituri, seu stultitiam, seu ambitionem, res humanae sursum deorsum miscentur.