Latin · ~13 min
1.14 to 1.15
Erasmus, Querela Pacis 1.14-15
Not analysed yet
Missas faciam veterum bellorum tragoedias. Repetamus decem ab hinc annis acta, ubi non gentium crudelissime pugnatum est terra marique? Quae regio non Christiano sanguine commaduit? Quod flumen, quod mare, non humano cruore tinctum est? Et, o pudor, pugnant immanius, quam Iudaei, quam Ethnici, quam ferae. Quidquid bellorum Iudaeis gestum est adversus Allophylos, id Christianis gerendum erat adversus vitia, quibus nunc cum vitiis convenit, cum hominibus bellum est. Et tamen Iudaeos divina iussio ducebat ad pugnam. Christianos, si, praetextibus detractis, rem vere aestimes, [XIV] transversos rapit ambitio, agit ira pessimus consultor, pertrahit habendi numquam satiata cupiditas. Atque his fere cum exteris res erat, Christianis cum Turcis foedus est, inter ipsos bellum. Iam Ethnicos Tyrannos fere gloriae sitis ad bellum exstimulabat, atque hi tamen sic Barbaras atque efferas nationes subigebant, ut vinci expediret, et victor de victis bene mereri studeret. Dabant operam, ut quam fieri posset, incruenta esset victoria, quo simul et victori honesta fama praemium esset, et victis solatium victoris benignitas. At pudet meminisse, quam pudendis, quam frivolis de causis, Christiani Principes orbem ad arma concitent. Hic obsoletum ac putrem aliquem titulum, aut reperit, aut commentus est. Quasi vero ita magni referat, quis regnum administret, modo publicis commodis reste consulatur. Ille causatur omissum, nescio quid, in foedere centum capitum. Hic illi privatim infensus est, ob sponsam interceptam, aut scomma liberius dictum. Et quod est omnium sceleratissimum, sunt qui tyrannica arte, quod populi concordia potestatem suam labefactari sentiant, dissidio stabiliri, subornent qui data opera bellum excitent, quo simul et coniunctos dirimant, et infelicem populum licentius expilent: [X] id procurant scelestissimi quidam, qui populi malis aluntur, et quibus pacis tempore non multum est quod agant in Republica. Quae Tartarea furia venenum hoc in pectus Christianum potuit immittere? Quis hanc Tyrannidem docuit Christicolas, quam nec Dionysius ullus, nec Mezentius ullus, nec Phalaris ullus novit? Belluae verius quam homines, et sola tyrannide nobiles, nec usquam cordati nisi ad nocendum, nec umquam concordes, nisi ad opprimendam Rempublicam. Et haec qui gerunt, pro Christianis habentur, audent humano sanguine undique polluti, ad sacras aedes, ad sacras aras accedere. O pestes, in extremas insulas deportandas! Si Christiani corporis unius membra sunt, cur non gratulatur quisque alienae felicitati? Nunc prope iusta movendi belli causa videtur, regnum finitimum, rebus omnibus paulo florentius. Etenim si verum fateri volumus, quid aliud commovit, et hodie commovet tam multos ad armis lacessendum Franciae regnum, nisi quod est unum omnium florentissimum? Nullum latius patet, nusquam Senatus augustior, nusquam Academia celebrior, nusquam concordea maior, et ob hoc ipsum potestas summa. Nusquam aeque florent leges, nusquam illibatior religio, nec Iudaeorum commercio corrupta, velut apud Italos, nec Turcarum aut Maranorum vicinia infecta, quemadmodum apud Hispanos et Hungaros. Germania, ne quid dicam de Bohemis, in tot Regulos dissecta est, ac regni ne species quidem ulla. Sola Francia ceu flos illibatus Christianae ditionis, et velut arx quaedam tutissima, si qua fors tempestas ingruat, tot modis impetitur, tot artibus incessitur, nec ob aliud, nisi cuius gratia conveniebat gratulari, si qua vena Christianae mentis esset in istis. Atque his tam impiis factis praetexitur titulus pius, sic sternunt viam ad propagandum imperium Christi. O rem monstrosam, parum consultum putant Reipublicae Christianae, nisi pulcerrimam ac felicissimam ditionis Christianae partem subverterint.