Latin · ~14 min
1.16 to 1.17
Erasmus, Querela Pacis 1.16-17
Not analysed yet
Quid quod in his tractandis feras etiam ipsas feritate praecedunt? [XV] Non omnes pugnant belluae, nec ferarum, nisi in diversum genus conflictatio est, quemadmodum et ante diximus, saepius inculcandum, quo magis inhaereat animis. Vipera non mordet viperam, nec lynx lyncem discerpit. Ac rursum illae cum pugnant, suis pugnant armis, illas armavit natura: homines inermes natos, o Deum immortalem! qualibus armis armat ira? Tartareis machinis impetunt Christiani Christianos. Quis enim credat bombardas hominis inventum esse? Nec ille tam densis agminibus in mutuum exitium ruunt. Quis umquam vidit decem leones cum decem tauris congredi? At quoties viginti millia Christianorum cum totidem Christianis ferro decertant? Tanti est laedere, tanti est haurire sanguinem fratrum. Nec illis fere bellum est, nisi cum fames, aut cura sobolis in rabiem agit. At Christianis quae tam levis iniuria est, ut non videatur idonea bellandi occasio? Si faceret ista plebes, utcumque praetexi poterat inscitia. Si iuvenes, excusari poterat aetatis imperitia. Si profani, nonnihil elevaret atrocitatem facti personae qualitas. Nunc ab iis potissimum videmus oriri bellorum semina, quorum consilio moderationeque populi motus componi conveniebat. Contemtum illud et ignobile vulgus condit egregias urbes, conditas civiliter administrat, administrando locupletat. In has irrepunt satrapae, et ceu fuci, quod aliena partum est industria, surripiunt, et quod a plurimis bene congestum est, a paucis male dissipatur, quod recte conditum, crudelissime diruitur. [XVI] Quod si prisca non meminerunt, repetat qui volet, secum hisce duodecim annis gesta bella, causas expendat, comperiet omnia Principum gratia suscepta, magno populi malo gesta, cum ne tantillum quidem ad populum attineret. Iam quod olim foedum habebatur apud Ethnicos, caniciem galea premere, ut inquit ille, id apud Christianos laudi ducitur. Turpe senex miles Nasoni, et istis magnifica res est bellator septuagenarius. Imo ne Sacerdotes quidem ipsos pudet, quos olim Deus nec in sanguinaria illa et inclementi lege Moysi, voluit ullo sanguine pollui: non pudet Theologos Christianae vitae magistros, non pudet absolutae religionis Professores, non pudet Episcopos, non pudet Cardinales et Christi Vicarios, eius rei auctores ac faces esse, quam Christus tantopere detestatus est. Qui convenit mitrae et galeae? Quid pedo cum gladio? Quid Evangelico codici cum clypeo? Qui convenit pacis omine salutare populum, et orbem ad turbulentissimas pugnas concitare? pacem dare lingua, re bellum immittere? Tun eodem ore quo Christum pacificum praedicas, bellum laudas, eademque tuba Deum canis et Satanam? Tun apud concionem sacram, cuculla tectus, ad caedem incitas simplicem populum, qui ex ore tuo doctrinam exspectabat Evangelicam? Tun Apostolorum occupans locum, pugnantia doces cum Apostolorum praeceptis? An non vereris, ne quod de Christi praeconibus dictum est; [XVI] Quam speciosi pedes nunciantium pacem, nunciantium bona, nunciantium salutem: in diversum vertatur; Quam foeda lingua Sacerdotum, adhortantium ad bellum, incitantium ad mala, provocantium ad perniciem? Apud Romanos adhuc impie pios, qui Pontificium Maximum iniret, ex more confirmabat iureiurando, se manus ab omni sanguine puras servaturum, adeo ut ne laesus quidam ulcisceretur. Atque huius sacramenti fidem constanter praestitit Titus Vespasianus, Imperator Ethnicus, idque laudi datur a Scriptore Ethnico. At, o prorsus sublatam e rebus humanis frontem! apud Christianos Deo dicati Sacerdotes, et qui his quoque sanctius aliquid prae se ferunt Monachi, ad caedes, ad strages inflammant Principum ac plebis animos. Et Evangelii tubam Martis tubam faciunt, obliti dignitatis suae sursum ac deorsum cursitant, nihil non tum faciunt, tum patiuntur, dum bellum excitent: et per hos Principes alioqui fortassis quieturi, ad pugnam inflammantur, quorum auctoritate tumultuantes sedari conveniebat. Immo quod est prodigiosius, belligerantur ipsi, idque earum rerum gratia, quas et apud impios contemsere Philosophi, quarumque contemtus proprius ac peculiaris est viris Apostolicis.