Latin · ~13 min
1.18
Erasmus, Querela Pacis 1.18
Not analysed yet
[XVII] Ante paucos annos, cum fatali quodam morbo mundus ad arma raperetur, Evangelici praecones, hoc est, Minores ac Dominicani quidam e suggesto sacro classicum canebant, et ultro ad furiam propensos magis accendebant. Apud Britannos animabant in Gallos, apud Gallos animabant in Britannos. Omnes ad bellum instigabant. Ad pacem nemo provocabat, praeter unum aut alterum, quibus pene capitale fuit me vel nominasse. Cursitabant ultro citroque sacrosancti Praesules, et dignitatis et professionis suae obliti, publicum orbis morbum opera sua exacerbantes, tum hinc Iulium Pontificem Romanum, hinc Reges ad maturandum bellum instigantes, perinde quasi non satis ipsi sua sponte insanirent, et tamen hanc manifestariam insaniam magnificis titulis praeteximus. Huc patrum leges, huc piorum hominum scripta, huc arcanae Scripturae verba impudentissime detorquemus, ne dicam impie. Imo iam eo prope rediit res, ut stultum et impium sit adversus bellum hiscere, et id laudare quod in primis ore Christi laudatum est. Parum consulere populo, parum favere Principi videtur, qui suaserit rem omnium saluberrimam, et ab omnium pestilentissima dehortetur. Iam ipsa castra sequuntur Sacrifici, praesunt in castris Episcopi, et relictis Ecclesiis suis, Bellonae rem agunt. [XVII] Imo gignit iam bellum Sacerdotes, gignit Episcopos, gignit Cardinales, quibus Campi Legatus, honorificus titulus, et Apostolorum successoribus dignus habetur. Quo minus mirum, et Martem spirant, quos Mars genuit. Et quo malum sit insanabilius, tantam impietatem pietatis specie praetexunt. Vexilla crucem habent. Miles impius, et nummis aliquot ad lanienam ac caedem conductus, crucis insigne praefert, et belli symbolum est, quod solum dedocere bellum poterat. Quid tibi cum cruce, scelerate miles? Istis animis, istis factis, dracones, tigrides, ac lupi conveniebant. Istud signum eius est, qui non pugnando, sed moriendo vicit, qui servavit, non perdidit, quodque cum primis admonere te poterat, cum quibus hostibus tibi res sit, si modo Christianus es, et qua ratione vincendum sit. Tu salutis insigne gestas, ad fratris perniciem properans, et cruce perdis eum, qui cruce servatus est? Quid quod ab arcanis illis et adorandis sacris, nain haec quoque pertrahuntur in castra, in quibus inprimis summa Christianorum concordia repraesentatur, curritur in aciem, dirum ferrum in fratris viscera stringitur, et facinoris omnium sceleratissimi, quo non aliud esse potest impiis spiritibus gratius, Christum faciunt spectatorem, si tamen illic dignatur adesse Christus. [XVIII] Denique quod est omnium absurdissimum, in utrisque castris, in utraque acie crucis signum relucet, in utrisque sacra peraguntur. Quid hoc monstri est? pugnat crux cum cruce, Christus adversus Christum belligeratur? Hoc signum Christiani nominis hostes terrere solet. Cur nunc oppugnant, quod adorant? homines non una digni cruce, sed vera. Quaeso, quid in hisce sacris orat miles, Pater noster? Os durum, audes eum appellare Patrem, qui fratris tui iugulum petis? Sanctificetur nomen tuum. Qui magis dehonestari poterat nomen Dei, quam istiusmodi inter vos tumultibus? Adveniat regnum tuum. Sic oras, qui tanto sanguine tyrannidem tuam moliris? Fiat voluntas tua, quemadmodum in coelo, ita et in terra. Pacem vult ille, et tu bellum paras? Panem quotidianum a communi Patre petis, qui fraternas exuris segetes, et tibi quoque mavis perire, quam illi prodesse? Iam quonam ore dices illud? Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, qui ad parricidium festinas? Deprecaris periculum tentationis, qui tuo periculo fratrem in periculum pertrahis? A malo liberari postulas, cuius instinctu summum malum fratri machinaris?