Latin · ~12 min
1.19
Erasmus, Querela Pacis 1.19
Not analysed yet
Plato negat appellandum bellum, quod Graeci moveant adversus Graecos. Seditio est, inquit. [XVIII] Et istis sanctum etiam bellum est, quod ob quamlibet causam tali milite, talibus armis cum Christiano gerit Christianus? Ethnicorum leges, culeo insutum in profluentem abiiciunt, qui ferrum fraterno sanguine imbuerit. An minus fratres sunt, quos Christus copulavit, quam quos sanguinis propinquitas? Et tamen hic praemium est parricidio. O miseram bellantium sortem. Qui vincit, parricida est: qui vincitur, perit, nihilo secius parricidio obnoxius, quod parricidium conatus est. Et post haec exsecrantur Turcas velut impios, et a Christo alienos, quasi vero cum haec agunt, ipsi Christiani sint, aut quasi Turcis ullum spectaculum exhiberi possit iucundius, quam si conspiciant illos mutuis telis sese confodientes. Immolant, ut aiunt, Turcae Daemonibus, at cum his nulla victima sit acceptior, quam si Christianus mactet Christianum, quaeso, quid aliud facis quam illi? Tum enim gemina fruuntur hostia spiritus impii, cum pariter et qui mactat, et qui mactatur fit victima. Si quis Turcis favet, si quis amicus est Daemonibus, hostias huiusmodi frequenter offerat. Sed audio iam dudum, quid excusent homines in suum ipsorum malum ingeniosi. Cogi se queruntur, et invitos ad bellum pertrahi. Detrahe personam istam, abiice fucos, tuum ipsius pectus consule, reperies iram, ambitionem, stultitiam huc pertraxisse, non necessitatem. Nisi forte hac fini necessitatem metiris, si non per omnia satis fiat animo. [XIX] Ad populum phaleras, Deus fucis non deluditur. Atque interea solennes aguntur supplicationes, magnis clamoribus petitur pax, vociferantur immani boatu, ut pacem nobis dones, te rogamus, audi nos. Nonne iure optimo Deus istis responderit: Quid me ridetis? Rogatis ut depellam, quod ipsi vobis accersitis volentes? Deprecamini, cuius ipsi vobis estis auctores. Si quaelibet offensa bellum parit, cui tandem non est quod queratur? Inter uxorem et maritum incidunt ad quae sit connivendum, nisi malis dirimi benevolentiam. Quod si quid eiusmodi sit ortum inter Principes, quid opus erat mox ad arma rapi? Sunt leges, sunt hommes eruditi, sunt venerandi Abbates, sunt reverendi Episcopi, quorum salubri consilio tumultus rerum componi poterat. Cur non hos potius arbitros faciunt, quos haud possint tam iniquos nancisci, quin minore malo discessuri sint, quam si armis experiantur? Vix ulla tam iniqua pax, quin bello vel aequissimo sit potior. Prius expende singula, quae bellum vel postulat, vel adducit, et quantum lucri feceris intelliges. Summa est Romani Pontificis auctoritas. Ast cum Gentes, cum Principes impiis bellis tumultuantur, idque annos aliquot, ubi tum Pontificum auctoritas, ubi potestas Christo proxima? [XIX] Hic certe erat expromenda, nisi ipsi similibus tenerentur cupiditatibus. Vocat Pontifex ad bellum, paretur. Vocat idem ad pacem, cur non obtemperatur itidem? Si pacem malunt, cur Iulio bellandi auctori tam alacriter obeditum est, Leoni ad pacem et concordiam provocanti vix quisquam obtemperat? Si vere sacrosancta est Romani Pontificis auctoritas, certe maxime valere par est, quoties ad id provocat, quod unice docuit Christus. Caeterum quos Iulius ad bellum exitiale potuit excitare, cum Leo sanctissimus Pontifex non idem possit, tot modis ad Christianam concordiam provocans, declarant sese, Ecclesiae praetextu, suis servisse cupiditatibus, ne quid dicam acerbius.