Latin · ~14 min
1.20 to 1.21
Erasmus, Querela Pacis 1.20-21
Not analysed yet
Si ex animo taedet bellorum, dabo consilium, quo concordiam tueri possitis. Solida pax haud constat affinitatibus, haud foederibus hominum, ex quibus frequenter exoriri bella videmus. Repurgandi fontes ipsi, unde malum hoc scatet, pravae cupiditates tumultus istos pariunt. Et dum quisque suis inservit adfectibus, interim affligitur Respublica, nec tamen adsequitur hoc ipsum quisque, quod malis rationibus adfectat. Sapiant Principes, et populo sapiant, non sibi, ac vere sapiant, ut maiestatem suam, ut felicitatem, ut opes, ut splendorem his rebus metiantur, quae vere magnos et excellentes faciunt. Sint eo animo erga Rempublicam, quo pater erga familiam. Ita se magnum existimet Rex, si quam optimis imperet: ita felicem, si suos felices reddiderit: [XX] ita sublimem, si quam maxime liberis imperet: ita opulentum, si populum habeat opulentum: ita florentem, si civitates perpetua pace florentes habeat. Atque hunc Principes animum imitentur Proceres ac Magistratus. Omnia Reipublicae commodis metiantur, et hac via rectius suis consuluerint commodis. Rex qui hoc sit animo, num is facile commovebitur, ut pecuniam a suis extorqueat, quam Barbaro militi numeret? Suos ad famam adiget, ut impios aliquot Duces ditet? Num is suorum vitam tot periculis obiiciet? Non, opinor. Hactenus exerceat imperium, ut meminerit se hominem imperare hominibus, liberum liberis, postremo Christianum Christianis. Huic vicissim tantum deferat populus, quatenus ad publicam utilitatem conducit. Non aliud exiget bonus Princeps. Mali vero cupiditates retundet civium consensus. Adsit utrimque privati commodi ratio. Plurimum honoris habeatur iis, qui bellum excluserint, qui concordiam restituerint ingenio consiliove suo. Denique qui hoc modis omnibus moliatur, non ut maximam militum ac machinarum vim comparet, sed ut iis non sit opus. Quod pulcerrimum facinus, tot Imperatorum unus Diocletianus animo concepisse legitur. Quod si bellum vitari non potest, ita geratur, ut summa malorum in eorum capita recidat, qui belli dedere causas. Nunc Principes tuti belligerantur, [XX] ductores hinc crescunt, maxima malorum pars in agricolas ac plebem effunditur, ad quos nec attinet bellum, nec ipsi belli causam ullam dederunt. Ubi Principis sapientia, si haec non perpendit? ubi Principis animus, si haec levia ducit? Invenienda ratio, qua fiat ne toties mutentur, ac velut obambulent imperia, quod omnis rerum novatio tumultum gignat, tumultus bellum. Id facile fiet, si Regum liberi intra ditionis fines elocentur, aut si quem libeat finitimis adiungere, spes omnibus successionis praecisa esto. Nec fas sit Principi ditionis portionem ullam vendere aut alienare, perinde quasi privata sint praedia, liberae civitates. Nam liberae sunt quibus Rex imperat, serviunt quos Tyrannus premit. Nunc huiusmodi matrimoniorum vicibus fit, ut apud Hibernos natus, repente imperet Indis, aut qui modo Syris imperabat, subito Rex sit Italiae. Fitque ut neutra regio Principem habeat, dum priorem relinquit, et a posteriore non agnoscitur, nimirum ignotus, alioque mundo natus. Atque interim dum illud parit, dum evincit, dum stabilit, alterum exhaurit proteritque, nonnumquam amittit utrumque, dum utrumque complecti studet, vix alteri administrando idoneus. Semel inter Principes conveniat, quid quisque debeat administrare, ac ditionis fines semel datos, nulla proferat aut contrahat affinitas, nulla convellant foedera. [XXI] Ita suam quisque portionem enitetur quam potest ornatissimam reddere: dum in unam omne studium intendet, hanc conabitur rebus optimis locupletatam suis liberis relinquere. Atque hoc sane pacto futurum est, ut ubique floreant omnia. Caeterum inter sese, non affinitatibus, aut factitiis sodalitatibus, sed sincera puraque amicitia copulentur, maximeque simili communique studio bene merendi de rebus humanis. Principi vero succedat, vel qui genere proximus, vel qui populi suffragiis maxime iudicabitur idoneus. Caeteris sat sit, inter honestos haberi Proceres.