Latin · ~9 min
1.22 to 1.23
Erasmus, Querela Pacis 1.22-23
Not analysed yet
Regium est nescire privatos adfectus, et omnia publicis commodis aestimare. Adhaec longinquas peregrinationes vitet Princeps, imo pomoeria regni numquam transire velit, memineritque dicti longo seculorum consensu probati, Frons occipitio prior est. Locupletatum se existimet, non si quid aliis ademerit, sed si sua reddiderit meliora. Cum de bello agitur, ne adhibeat in consilium iuvenes, quibus ideo bellum placet, quod experti non sunt quantum habeat malorum: neve eos, quibus expedit turbari publicam tranquillitatem, [XXI] quique populi calamitatibus aluntur, ac saginantur: senes cordatos et integros accersat, et quorum pietas patriae spectata sit. Nec temere ad unius aut alterius libidinem bellum moveat, quod semel coeptum, haud facile finitur. Res omnium periculosissima, non nisi totius populi consensu suscipiatur. Belli causae statim praecidendae sunt. Ad quaedam connivendum, comitas comitatem invitabit. Nonnumquam emenda pax. Ea si ratione subduxeris, quid bellum fuerit exhausturum, et quot cives ab exitio serves, parvo empta videbitur, etiamsi magno emeris, quando praeter civium tuorum sanguinem, plus erat bello impendendum. Ineas rationem, quantum malorum vitaris, quantum bonorum tuearis, et impendii non poenitebit. Fungantur interim suo officio Praesules, Sacerdotes vere sint Sacerdotes, Monachi professionis suae meminerint, Theologi quod Christo dignum est, doceant. Conspirent omnes adversus bellum, in hoc latrent omnes. Pacem publice privatimque praedicent, efferant, inculcent. Tum si minus possint efficere, ne ferro decernatur, certe ne probent, ne intersint, ne rei vel tam sceleratae, vel certe tam suspectae, ipsis auctoribus, honos habeatur. Satis sit in bello caesis, in profano sepulcrum dari. Si qui boni sunt in hoc genere, qui certe paucissimi sunt, non ob haec fraudabuntur suo praemio. [XXII] Caeterum impii, quae maxima turba est, minus sibi placebunt, honore detracto. De his bellis loquor, quae vulgo Christiani cum Christianis, levibus aut iniustis de causis committunt. Nec enim idem sentio de his, qui simplici pioque studio vim incursantium Barbarorum depellunt, et suo periculo publicam tranquillitatem tuentur. Nunc trophaea sanguine tincta eorum pro quorum salute Christus suum fudit sanguinem, reponuntur in templis, inter Apostolorum ac Martyrum statuas, quasi posthac pium sit futurum, non fieri Martyres, sed facere. Abunde magnum erat, haec in foro, aut armario quopiam reposita servari: in sacras aedes, quas purissimas esse decet, nihil recipi convenit, quod sanguine sit inquinatum. Sed antiquitas in templis reponebat victoriae monumenta. Verum, sed in quibus sacrificabatur Daemonibus, non Deo.