Latin · ~18 min
1.24 to 1.25
Erasmus, Querela Pacis 1.24-25
Not analysed yet
Sacerdotes Deo sacri nusquam adsint, nisi ad dirimenda bella. In haec si consentiant, si eadem ubique inculcent, plurimum habitura momenti est concors auctoritas. Quod si hic fatalis est humani ingenii morbus, ut prorsus absque bellis durare nequeat, quin potius malum hoc in Turcas effunditur? Tametsi praestabat et hos doctrina, bene factis, vitaeque innocentia, ad Christi religionem allicere, quam armis adoriri. Attamen si bellum, ut diximus, omnino vitari non potest, illud certe levius sit malum, quam sic impie Christianos inter se committi, collidique. Si mutua caritas illos non adglutinat, certe coniunget utcumque communis hostis, et qualiscumque syncretismus erit, [XXII] ut absit vera concordia. Postremo magna pars pacis est, ex animo velle pacem. Quibus enim pax vere cordi est, hi omnes pacis occasiones arripiunt: quae obstant, aut negligunt, aut amoliuntur, permulta ferunt, dum tantum bonum sit incolume. Nunc ipsi bellorum seminaria quaerunt: quod ad concordiam facit, elevant, aut dissimulant etiam: quod ad bellum tendit, ultro exaggerant, exulcerantque. Pudet referre, ex cuiusmodi nugis, quantas excitent tragoedias, et ex quam minuta scintillula, quae rerum tempestates exoriantur. Tunc illud iniuriarum agmen venit in mentem, et suum quisque malum sibi exaggerat. At benefactorum interim profunda oblivio, ut iures adfectari bellum. Et saepe Principum privatum quiddam est, quod orbem ad arma compellit. At plus quam publicum esse debet, ob quod bellum suscipiatur. Quin ubi nihil subest causae, ipsi dissidiorum causas sibi fingunt, regionum vocabulis ad odiorum alimoniam abutentes: et hunc stultae plebis errorem alunt Magnates, et in suum abutuntur compendium, alunt Sacerdotes quidam. Anglus hostis est Gallo, nec ob aliud, nisi quod Gallus est. Scoto Britannus infensus est, nec aliam ob rem, nisi quod Scotus est. Germanus cum Franco dissidet, Hispanus cum utroque. [XXIII] O pravitatem, disiungit inane loci vocabulum, cur non potius tot res conciliant? Male vis Britannus Gallo. Cur non potius bene vis homo homini? Christianus Christiano? Cur res frivola plus apud istos potest, quam tot naturae nexus? tot Christi vincula? Locus corpora dirimit, non animos. Separabat olim Rhenus Gallum a Germano, at Rhenus non separat Christianum a Christiano. Pyrenaei montes Hispanos a Gallis seiungunt, at iidem non dirimunt Ecclesiae communionem. Mare dirimit Anglos a Gallis, at non dirimit religionis societatem. Paulus Apostolus indignatur audire inter Christianos has voces: Ego sum Apollo, ego sum Cephae, ego sum Pauli, nec impia cognomina sinit secare Christum omnia conciliantem: et nos commune patriae vocabulum gravem causam iudicamus, cur gens in gentis internecionem tendat? Ne id quidem satis nonnullorum animis bellorum avidis, prave dataque opera dissidiorum ansas quaerunt, ipsam dividunt Galliam, et ea vocabulis distrahunt, quae nec maria, nec montes, nec vera regionum nomina distrahunt. E Gallis Germanos faciunt, ne vel nominis consortio coalescat amicitia. Si in actionibus odiosis, velut divortii, nec litem facile recipit iudex, nec quamlibet admittit probationem, cur isti in re omnium odiosissima quamlibet frivolam causam admittunt? Quin potius id quod res est cogitant, [XXIII] mundum hunc communem esse patriam omnium, si patriae titulus conciliat: ab iisdem maioribus ortos omnes, si facit amicos sanguinis affinitas: Ecclesiam unam esse familiam, ex aequo communem omnibus, si domuss eadem copulat necessitudines, in hanc partem ingeniosos esse par est. Toleras quaedam in socero, non ob aliud nisi quod socer est: et nihil toleras in eo, qui religionis consortio frater est? Multa condonas generis propinquitati, et nihil condonas affinitati religionis? Certe nullum vinculum arctius alligat, quam Christi sodalitas. Cur id solum ob oculos obversatur, quod animum exulcerat? Si paci faves, sic cogita potius, in hoc laesit, sed saepe alias profuit, aut alieno impulsu laesit. Postremo, quemadmodum apud Homerum dissidii causas, quod inter Agamemnonem et Achillem intercesserat, in Aten Deam reiiciunt, qui vocant ad concordiam: ita quae excusari non possunt, aliquando fatis imputentur, aut malo cuipiam, si libet, Genio, et in haec odium ab ipsis hominibus transferatur. Cur magis ad perniciem suam sapiunt, quam ad tuendam felicitatem? Cur ad malum, quam ad bonum sunt oculatiores? Qui paulo cordatiores sunt, expendunt, considerant, circumspiciunt, priusquam privatum quoque negotium aggrediantur. Et clausis oculis praecipites in bellum ipsi sese coniiciunt, praesertim cum semel admissum, [XXI] excludi non possit, quin e pusillo fit maximum, ex uno plura, ex incruento cruentum, maxime cum haec procella non unum aut alterum adfligat, sed universos pariter involvat. Quod si vulgus haec parum expendit, certe Principis et Optimatum partes sunt, haec secum reputare. Sacerdotum est ista rationibus omnibus infulcire, volentibus ac nolentibus ingerere. Haerebunt tandem si nusquam non audiantur.