Latin · ~7 min
1.6 to 1.7
Erasmus, Querela Pacis 1.6-7
Not analysed yet
Aliis in regionibus alia proveniunt, quo vel usus ipse mutua doceret commercia. Caeteris animantibus sua tribuit arma praesidiaque, quibus sese tuerentur, unum hominem produxit inermem, atque imbecillum, nec prorsus aliter tutum, quam foedere mutuaque necessitudine. Civitates reperit necessitas, et ipsarum inter se societatem docuit necessitas, quo ferarum ac praedonum vim cunctis viribus propellerent. Adeo nihil est in rebus humanis, quod ipsum sibi sufficiat. In ipsis statim vitae primordiis perisset hominum genus, []nisi conditum propagasset coniugalis concordia: nec enim nasceretur homo, et mox natus interiret, atque in ipso vitae limine vitam amitteret, nisi obstetricum amica manus, nisi nutricum amica pietas, succurreret infantulo. Atque in hunc usum vehementissimos illos pietatis igniculos insevit, ut parentes etiam illud ament, quod nondum viderunt. Adiecit mutuum liberorum erga parentes pietatem, ut illorum imbecillitas horum praesidiis vicissim sublevaretur, fieretque illa cunctis quidem ex aequo plausibilis, sed Graecis aptissime dicta antipelargosis. Accedunt huc cognationum et affinitatum vincula. Accedit in nonnullis ingeniorum, studiorum formaeque similitudo, certissima benevolentiae conciliatrix, in multis arcanus quidam animorum sensus, ac mirus ad mutuum amorem stimulus, quem veteres admirati Numini seu Genio adscribebant. Tot argumentis natura docuit pacem concordiamque, tot illecebris ad eam invitat, tot laqueis trahit, tot rebus compellit. Et post haec quaenam ista tam ad nocendum efficax Erinnys, his omnibus disruptis, disiectis, discussis, insatiabilem pugnandi furiam insevit humanis pectoribus? [V] Nisi primum admirationem, deinde sensum etiam mali adimeret adsuetudo, quis crederet humana mente praeditos istos, qui sic iugibus dissidiis, litibus, bellis inter sese certant, rixantur, tumultuantur? Postremo rapinis, sanguine, caedibus, ruinis, sacra profanaque miscent omnia: nec ulla tam sancta foedera, quae illos in mutuam perniciem debacchantes queant dirimere. Ut nihil etiam accesserit, satis erat commune hominis vocabulum, ut inter homines conveniret.