Latin · ~22 min
1.8
Erasmus, Querela Pacis 1.8
Not analysed yet
Sed esto, nihil apud homines profecerit natura, quae plurimum valet et in belluis, itane nihil et apud Christianos valuit Christus? Parum efficax sit doctrina naturae, quae maximam vim habet in his quoque quae sensu vacant: caeterum cum hac multo praestantior sit doctrina Christi, cur ea se profitentibus non persuadet id quod unum omnium maxime suadet, nempe pacem mutuamque benevolentiam, aut saltem hanc tam impiam efferamque belligerandi insaniam dedocet? Cum hominis vocabulum audio, mox accurro velut ad animal mihi proprie natum, confidens fore ut illic liceat acquiescere: cura Christianorum audio titulum, magis etiam advolo, apud hos certe regnaturam etiam me sperans. Sed hic quoque pudet ac piget dicere: Fora, basilicae, curiae, templa sic undique litibus perstrepunt, ut nusquam apud Ethnicos aeque. [VI] Adeo ut cum bona pars humanae calamitatis sit Advocatorum turba, tamen haec etiam ad litigantium undas paucitas sit, ac solitudo. Civitatem adspicio, spes illico oboritur, inter hos saltem convenire, quos eadem cingunt moenia, eaedem moderantur leges, et velut una vectos navi commune continet periculum. Sed, o me miseram! quam hic quoque dissidiis omnia vitiata comperio, adeo ut vix domum ullam reperire liceat, in qua mihi sit dies aliquot locus. Sed plebem omitto, quae maris ritu, suis aestibus rapitur, in Principum aulas, velut in portum quemdam me recipio. Erit, inquam, certe apud hos locus paci, plus hi sapiunt quam vulgus, ut qui sint plebis animus, atque oculus populi. Tum eius vices gerunt, qui doctor est et Princeps concordiae, a quo quidem cum omnibus, tum his praecipue sum commendata. Et omnia bene pollicentur. Video blandas consalutationes, amicos complexus, hilares compotationes, caeteraque officia humanitatis. At, o rem indignam, apud hos nec umbram verae concordiae licuit cernere. Fucata fictaque omnia, [VI] factionibus apertis, clanculariis dissidiis ac simultatibus corrupta sunt universa. Denique adeo apud hos non esse sedem paci comperio, ut hinc potius omnium bellorum fontes ac seminaria. Quo me posthac conferam infelix, posteaquam toties fefellit spes? At Principes fortasse magni sunt potius quam eruditi, magisque ducuntur cupiditatibus, quam recto animi iudicio. Ad eruditorum greges confugiam, Bonae litterae reddunt homines, Philosophia plusquam homines, Theologia reddit divos. Apud hos certe dabitur conquiescere, tot circumactae ambagibus. Verum, proh dolor! en hic quoque bellorum aliud genus, minus quidem cruentum, sed tamen non minus insanum. Schola cum schola dissidet, et ceu rerum veritas loco commutetur, ita quaedam scita non traiiciunt mare, quaedam non superant Alpes, quaedam non tranant Rhenum, immo in eadem Academia cum Rhetore bellum est Dialectico, cum Iureconsulto dissidet Theologus. Atque adeo in eodem professionis genere, cum Thomista pugnat Scotista, cum Reali Nominalis, cum Peripatetico Platonicus, adeo ut ne in minutissimis quidem rebus inter hos conveniat, ac saepenumero de lana caprina atrocissime digladientur, donec disputationis calor ab argumentis ad convitia, a convitiis ad pugnos incrudescat, et si res pugionibus aut lanceis non agitur, stylis veneno tinctis sese confodiunt, dentata charta dilacerant invicem, alter in alterius famam letalia linguarum vibrant spicula. [VII] Quo me vertam, toties experta mihi data verba? Quid superest, nisi una veluti sacra ancora Religio? Huius professio licet sit Christianorum omnium communis, tamen eam isti peculiariter profitentur titulo, cultu, cerimoniis, qui vulgo Sacerdotum cognomento commendantur. Hos itaque procul intuenti cuncta spem faciunt, portum mihi paratum esse. Arrident vestes candidae, meoque colore insignes, video cruces pacis symbola, audio dulcissimum illud fratris cognomen, eximiae caritatis argumentum, audio salutationes pacis, laeto omine felices, cerno rerum omnium communionem, coniunctum collegium, templum idem, leges easdem, conventus quotidianos. Quis hic non confidat paci locum fore? Sed, o rem indignam, nusquam fere collegio convenit cum Episcopo, parum hoc, nisi et ipsi inter sese factionibus scinderentur. Quotusquisque Sacerdos est, cui non sit cum aliquo Sacerdote lis? Paulus rem non ferendam censet, quod Christianus litiget adversus Christianum, et Sacerdos cum Sacerdote, Episcopus cum Episcopo certat? Verum his quoque forsitan ignoscat aliquis, quod longo iam usu propemodum in profanorum consortium abierunt, posteaquam eadem cum illis coeperunt possidere. Age fruantur ii sane suo iure, quod ceu praescriptione sibi vindicant. Unum hominum genus superest, qui sic adstricti sunt religioni, ut etiam si cupiant, [VII] nullo pacto queant excutere, non magis profecto, quam testudo domum. Sperarem apud hos mihi fore locum, nisi toties frustrata spes me prorsus desperare docuisset. Et tamen ne quid intentatum relinquam, experiar. Quaeris exitum? A nullis resilii magis. Nam, quid sperem, ubi religio cum religione dissidet? Tot factiones sunt, quot sunt sodalitia, Dominicales dissident cum Minoritis, Benedictini cum Bernardinis, tot nomina, tot cultus, tot cerimoniae studio diversae, ne quid omnino conveniret, sua cuique placent, aliena damnat et odit quisque. Quin idem sodalitium factionibus scinditur, Observantes insectantur Coletas, utrique tertium genus, quod a conventu cognomen habet, cum nihil inter istos conveniat. Iam ut par est, omnibus rebus diffisa, optabam vel in uno quopiam Monasteriolo latitare, quod vere tranquillum esset. Invita dicam, quod utinam non esset verissimum, nullum adhuc reperi, quod non intestinis odiis ac iurgiis esset infectum. Pudor sit recensere, quam nihili de nugis tricisque quantas cieant pugnas viri senes, barba pallioque verendi, postremo, ut sibi videntur, impense tum eruditi, tum sancti. Arridebat spes nonnulla, fore, ut alicubi inter tot coniugia qualiscumque daretur locus. Quid enim non pollicetur, domus communis, fortuna communis, lectus communis, liberi communes? [VIII] Denique corporum ipsorum ius mutuum, ut unum potius hominem credas e duobus conflatum, quam duos? Huc quoque sceleratissima illa Eris irrepsit, totque vinculis copulatos dirimit dissidiis animorum. Et tamen inter hos citius contingat locus, quam inter eos, qui tot titulis, tot insignibus, tot cerimoniis absolutam caritatem profitentur.