Latin · ~6 min
21.7 to 21.8
Erasmus, Scripta Selecta 21.7-8
Not analysed yet
Quis hoc machinarum genus excogitavit? Olim artes ad humanae vitae usum repertas diis attribuit antiquitas, veluti medicinam Apollini, agricolationem Cereri, vitis culturam Baccho, furandi artificium Mercurio. Huius inventi laudem non puto cuiquam deberi, nisi vehementer ingenioso cuipiam, nec minus scelerato cacodaemoni. Si quid tale comminisci potuisset Salmoneus ille, potuisset vel ipsi Iovi medium unguem ostendere. Et tamen hic nunc Christianorum atque adeo puerorum lusus est. In tantum apud nos decrescit humanitas, accrescit immanitas. Olim Corybantes tympanorum et tibiarum strepitu homines compellebant in rabiem. Habet enim ille sonitus miram vim ad commovendos animos. At horribilius sonant nostra tympana, nunc anapaestis, nunc pyrrhichiis perstrepentia. At his nunc pro tubis Christiani utimur in bello, quasi illic non satis sit esse fortem, sed oporteat furere. Quid autem dixi de bello? Utimur in nuptiis, utimur diebus festis, utimur in templis. Ad furiosum illum sonitum procurrunt in publicum virgines, saltat nova nupta, ornatur festi diei celebritas, qui tum est maxime laetus, si toto die per urbem obambulat plusquam Corybanticus tumultus. At ego arbitror apud inferos non alio organo celebrari dies festos, si modo sunt illic ulli. Plato putat magni referre quo genere musices uteretur civitas, quid dicturus si hanc musicam audisset inter Christianos? Iam hoc musicae genus quod simul et flatile est et pulsatile, in templis sollemne, quibusdam non placet, nisi bellicam tubam longe superat. Nec id satis; sacrificus vocem ad tonitrui fragorem effingit, nec alii magis placent aliquot Germaniae principibus. Adeo nostris ingeniis nihil est dulce quod non sapiat bellum. Sed desino iocari. Bene vale. Datum Basileae sexto Calendas Octobris. Anno M.D.XXVI.