Latin · ~11 min
24.11 to 24.14
Erasmus, Scripta Selecta 24.11-14
Not analysed yet
Ego cum id temporis diversarer apud Antonium a Bergis abbatem Bertinicum, nec nisi post meridiem illic pranderetur, neque meus stomachus ferret tam diutinam inediam (erat autem tempus quadragesimae ),praesertim cum totus essem in studiis, solebam ante prandium sorbitiuncula tepida fulcire stomachum, quo duraret in horam prandii. Hac de re cum illum consulerem num liceret, ille circumspecto sodali, quem tum habebat laicum, ne quid offenderetur: 'Immo' inquit 'peccares nisi faceres, et ob cibulum omitteres ista tua sacra studia, tuoque corpusculo faceres iniuriam.' Cum Alexander Pontifex ex uno Iubilaeo fecisset duos, quo quaestus esset uberior, eiusque dispensationem Episcopus Tornacensis praesente pecunia suo periculo redimisset, summo studio adnitebantur commissarii, ne sortem perderet Episcopus, immo ut lucrum non poenitendum accederet. Hic in primis ad fabulae partes vocabantur ii qui in contionibus populo essent gratiosi. Noster sentiens id in scrinia conferri, quo sublevabantur ante pauperes, non improbabat quod offerebat Pontifex, nec probabat tamen. Ceterum illud improbabat, quod tenues fraudarentur solito subsidio: damnabat stultam eorum fiduciam qui nummo in scrinium coniecto putarent sese liberos a peccatis. Tandem obtulerunt commissarii centum florenos ad structuram templi (nam id tum aedificabantur in eius monasterio), ut si nollet commendare venias pontificias, saltem ea taceret quae officerent. Ibi vir velut afflatu sacro percitus, 'Abite' inquit, 'hinc, Simoniaci, cum vestra pecunia. An eum me putatis qui ob pecuniam sim suppressurus Evangelicum veritatem? Ea si vestro quaestui obstat, mihi maior esse debet cura animarum quam vestri compendii.' Cessere tum vigori pectoris Evangelici homines male sibi conscii, sed interim praeter exspectationem summo diluculo affixa est excommunicatio; quae tamen a cive quodam detracta est priusquam multis innotesceret. Ille nihil his minis territus, summa cum animi tranquillitate docebat populum et Christo sacrificabat: nec ullum metum prae se ferebat talis anathematis, quod ob Christum praedicatum intentaretur. Mox citatus est ad Episcopum Morinensem. Paruit Episcopo suo, venit uno sodali comitatus, nihil ipse de se sollicitus: sed tamen inscio illo cives equitum praesidia collocarant in itinere, ne per insidias interceptus in antrum aliquod coniiceretur. Quid enim non audet auri sacra fames? Episcopus obiecit articulos aliquot, quos ex illius collegerant contionibus: ille magno animo respondit et Episcopo satisfecit. Aliquanto post denuo vocatus est, obiecti sunt plures: ubi et ad hos responderat, rogabat cur non adessent accusatores, ut suo quoque periculo accusarent: se iam bis venisse honoris illius gratia quod episcopus esset, ceterum non venturum tertio, si simili modo vocaretur: esse sibi domi melius negotium. Ita suo ingenio relictus est, sive quia deerat ansa nocendi, sive quia timebant populi tumultum, in quo probitas illius habebat optimum quemque addictissimum: etiamsi ille tale nihil ambiebat.