Latin · ~9 min
24.15 to 24.16
Erasmus, Scripta Selecta 24.15-16
Not analysed yet
Iamdudum rogabis, scio, quis huius viri fuerit exitus. Non solum displicuit commissariis, sed etiam suis fratribus aliquot, non quod non probarent vitam, sed quod ea melior esset quam ipsis expediebat. Totus inhiabat in lucrum animarum, ceterum ad instruendam culinam aut exstruendos parietes, ad illectandos dotatos adolescentes segnior erat quam illi vellent: etiamsi hoc quoque non neglegebat vir optimus, duntaxat si quid ad sublevandam necessitatem pertineret, verum non ut plerique praepostere curabat ista. Immo quendam etiam thynnum alienarat: is erat aulicus ac prorsus aulicis moribus, uxorem pro derelicta habens, quam habebat et claro genere natam et aliquot liberorum matrem. Hic cum omnibus tentatis, quo uxorem marito reconciliaret, nihil ageret, nec durus ille vel affinium respectu vel liberorum communium affectu vel sua ipsius conscientia flecteretur, reliquit hominem ceu deploratum. Is paulo post ex more petasonem aut armum suillum misit. Ceterum Ioannes (nam tum Guardianum agebat) mandarat ianitori ne quid reciperet nisi se vocato. Cum adesset munus, vocatus est: ibi famulis qui deferebant heri nomine, 'Referte' inquit 'onus vestrum unde attulistis: nos non recipimus munera diaboli.' Itaque tametsi non ignorabant illius vitam ac doctrinam esse seminarium egregium Evangelicae pietatis, tamen quoniam non perinde conducebat proventui culinae, iussus est deponere Guardiani munus: quo nihil ille fecit lubentius, et suffectus est illi quidam quem ego novi, aliunde ascitus, homo non dicam qualis aut quam alteri dissimilis; in summa is mihi visus est cui nemo prudens cauletum suum vellet committere; sive hunc obtruserunt qui cupiebat abesse, sive is visus est ad rem magis idoneus. Porro cum ex eius convictu subolesceret unus atque alter, qui simili spiritu raperetur ad studium consulendi pietati Christianae potius quam ad augendum penus, relegarunt hominem Curtracum in monasteriolum virginum. Ibi quantum licuit, sui similis docens, consolans, adhortans, diem suum feliciter obiit, relictis aliquot libellis, quos e sacris auctoribus decerpserat Gallice; quos non dubito tales esse qualis erat hominis vita et oratio. Et tamen audio nunc a nonnullis damnari, qui putant esse ingens periculum si populus aliquid legat praeter ineptas fabulas historiarum. Vivit adhuc illius doctrinae scintilla in multorum pectoribus. Sic contemptim habitus est a suis vir ille singularis, qui si Paulo apostolo collega contigisset, nihil addubito quin illum suo Barnabae aut Timotheo fuerit antepositurus.