Latin · ~9 min
24.8 to 24.10
Erasmus, Scripta Selecta 24.8-10
Not analysed yet
Nihil erat in quo sentire posses illum ulli suo commodo servire; non ventri, non ambitioni, non avaritiae, non voluptati, non odio, non livori, non ullis malis affectibus erat obnoxius. Quicquid acciderat, agebat gratias Deo: nec aliud erat gaudium quam si quos inflammasset ad studium Evangelicae pietatis. Nec irritus fuit illius conatus. Complures tum viros tum feminas lucri fecerat Christo: qui quantum differrent ab hoc Christianorum vulgo, mors arguebat. Vidisses enim huius discipulos summa cum alacritate spiritus mori, et sub mortem vere cygneam canere cantionem, ea promentes quae pectus afflatum sacro numine testarentur: cum ceteri peractis caerimoniis et adhibitis sollemnibus illis protestationibus fidentes, diffidentes exhalarent animam. Testis est huius rei medicus eximius eius oppidi Ghisbertus ac pertinax verae pietatis cultor, qui plurimis utriusque scholae morientibus adfuit. Pertraxerat aliquot et e sui gregis sodalibus, sed pauciores --(quemadmodum et Christus apud suos non potuit multas virtutes facere)--; nam illis fere placent qui sua doctrina plurimum commeatus convehunt in culinam, potius quam qui plurimas animas asserunt Christo. Cum autem ab omnibus vitiis abhorrebat animus ille purissimus ac vere templum Christo dicatum, tum maxime a libidine, adeo ut odore talium gravissime offenderetur, tantum aberat ut turpiloquium ferre posset. In vitia vulgi nunquam odiose debacchabatur, neque quicquam adferebat e secretis confessionibus: sed ita depingebat honestatis imaginem, ut se quisque tacitus agnosceret. In consiliis dandis mira prudentia, mira integritas, mira dexteritas. Secretas confessiones non admodum volens audiebat, sed tamen in hoc quoque serviebat caritati: anxias ac subinde repetitas confessiones palam detestabatur. Superstitioni ac caerimoniis minimum tribuebat, vescebatur cibis quibuslibet sobrie et cum gratiarum actione. Vestitus erat nihil ab aliis differens. Solebat nonnunquam et valetudinis causa suscipere iter aliquod, si quando senserat corpus humore degravari. Quodam igitur die, cum persolveret pensum precum matutinarum cum suo sodali, sensissetque stomachum fortassis ob pridianam inediam nauseantem, ingressus domum proximam, sumpsit cibi nonnihil, ac repetito itinere pergebat precari. Ibi cum sodalis illius putaret omnia repetenda ab initio, quod primae horae precibus nondum dictis sumpsisset cibum, ille alacer negavit quicquam esse admissum, immo Deo nonnihil fore lucri. 'Antehac' inquit 'languidi et segnes precabamur; nunc alacribus animis illi dicemus hymnos spirituales; et eiusmodi sacrificiis ille delectatur, quae ab hilari datore offeruntur.'