Latin · ~8 min
24.17 to 24.18
Erasmus, Scripta Selecta 24.17-18
Not analysed yet
Habes vere gemmeum Vitrarium nostrum, ignotum mundo, celebrem et clarum in regno Christi. Nunc Coletum huic simillimum accipe. Alterum alteri depinxeram, et uterque alterius videndi desiderio flagrabat, atque hac gratia Vitrarius in Angliam traiecerat; ac mihi post narrabat Coletus apud se fuisse Minoritam quendam, cuius colloquio prudenti pioque mirum in modum fuisset delectatus, sed adhibitum alterum quendam eiusdem ordinis Stoicum, qui visus indigne ferre Christianum colloquium interruperit. Ac fortasse Coletus hoc nomine plus laudis meretur, quod nec indulgentia fortunae nec impetu naturae, longe alio trahentis, potuerit ab Evangelicae vitae studio depelli. Natus est enim e claris et opulentis parentibus, idque Londini. Siquidem pater bis in urbe sua praefecturam summam gessit, quam illi Maioritatem appellant. Mater quae adhuc superest, insigni probitate mulier, marito suo undecim filios peperit ac totidem filias. Quorum omnium natu maximus erat Coletus, ac proinde solus heres futurus iuxta leges Britannicas, etiamsi illi fuissent superstites: sed ex omnibus ille superfuit solus, cum illum nosse coepissem. Accesserat his fortunae commodis corpus elegans ac procerum. Adolescens apud suos quicquid est scholasticae philosophiae, diligenter perdidicit, ac titulum assecutus est, qui septem liberalium artium scientiam profitetur. Quarum nulla erat in qua ille non esset gnaviter ac feliciter exercitatus: nam et libros Ciceronis avidissime devorarat, et Platonis Plotinique libros non oscitanter excusserat, nec ullam mathematices partem intactam reliquit. Post tanquam avidus bonarum rerum negotiator, adiit Galliam, mox Italiam. Ibi se totum evolvendis sacris auctoribus dedit, sed prius per omnia literarum genera magno studio peregrinatus, priscis illis potissimum delectabatur, Dionysio, Origine, Cypriano, Ambrosio, Hieronymo. Neque tamen non legit Scotum ac Thomam aliosque huius farinae, si quando locus postulabat. In utriusque iuris libris erat non indiligenter versatus. Denique nullus erat liber, historiam aut constitutiones continens maiorum, quem ille non evolverat. Habet gens Britannica qui hoc praestiterunt apud suos quod Dantes ac Petrarcha apud Italos. Et horum evolvendis scriptis linguam expolivit, iam tum se praeparans ad praeconium sermonis Evangelici.