Latin · ~10 min
24.19 to 24.21
Erasmus, Scripta Selecta 24.19-21
Not analysed yet
Reversus ex Italia, mox relictis parentum aedibus Oxoniae maluit agere. Illic publice et gratis Paulinas epistolas omnes enarravit. Hic hominem nosse coepi, nam eodem tum me deus nescio quis adegerat; natus tum erat annos ferme triginta, me minor duobus aut tribus mensibus. In Theologica professione nullum omnino gradum nec assecutus erat nec ambierat: tamen nullus erat illic doctor vel Theologiae vel Iuris, nullus abbas aut alioqui dignitate praeditus, quin illum audiret, etiam allatis codicibus: sive hoc laudis debetur Coleti auctoritati, sive illorum studio, quos non puduerit senes a iuvene, doctores a non doctore discere: tametsi post ultro delatus est doctoris titulus, quem ille recepit magis ut illis gereret morem quam quod ambiret. Ab his sacris laboribus, Regis Henrici, eius nominis septimi, favore Londinum est revocatus, ac Decanus apud divum Paulum factus, ut illius praeesset collegio cuius literas sic adamabat. Est autem dignitas eius nominis apud Anglos prima, tametsi sunt aliae proventu magis opimo. Hic vir optimus tanquam ad opus vocatus, non ad dignitatem, collegii sui collapsam disciplinam sarsit, et, quod erat illic novum, singulis diebus festis in suo templo contionari instituit, praeter contiones extraordinarias, quas nunc in regia, nunc aliis atque aliis locis habebat. Porro in suo templo non sumebat sibi carptim argumentum ex Evangelio aut ex epistolis Apostolicis, sed unum aliquod argumentum proponebat, quod diversis contionibus ad finem usque prosequebatur: puta Evangelium Matthaei, symbolum fidei, precationem Dominicam. Et habebat auditorium frequens, in quo plerosque primores suae civitatis et aulae regiae. Mensam Decani, quae antea sub hospitalitatis titulo luxui servierat, contraxit ad frugalitatem. Nam cum et ante annos aliquot in totum abstinuisset a cena, caruit vespertinis convivis. Porro cum serius pranderet, etiam tum minus habuit multos: sed hoc pauciores, quod et frugalis esset apparatus, tametsi nitidus, et brevis accubitus, denique sermones qui non delectarent nisi doctos ac bonos. Consecrata mensa mox puer aliquis clara voce distincte pronuntiabat caput aliquod ex epistolis Pauli aut proverbiis Salomonis. Ex eo delectum locum ipse fere repetebat, ac sermonis occasionem sumebat, sciscitans ab eruditis aut ingeniosis etiam idiotis, quid hoc aut illud dictum sibi vellet. Atque ita sermonem temperabat, ut quanquam et pius et gravis, tamen nihil haberet taedii aut supercilii. Rursus sub convivii finem, cum iam utcunque satisfactum esset non voluptati sed necessitati, aliud argumentum iniecit: atque ita convivas dimisit et animo et corpore refectos, ut meliores discederent quam venerant, et stomachum minime cibis onustum referrent.