Latin · ~8 min
24.22 to 24.23
Erasmus, Scripta Selecta 24.22-23
Not analysed yet
Impense delectabatur amicorum colloquiis, quae saepe differebat in multam noctem: sed omnis illius sermo aut de literis erat aut de Christo. Si grati confabulonis non erat copia (nec enim quibuslibet delectabatur), puer aliquis e sacris libris aliquid pronuntiabat. Me nonnunquam et peregrinationis comitem ascivit, nihil erat illic eo festivius: sed semper libellus erat itineris comes, nec alii sermones quam de Christo. Impatiens erat omnium sordium, adeo ut nec sermonem ferret soloecum ac barbarie spurcum. Quicquid erat domesticae supellectilis, quicquid apparatus in cibis, quicquid in vestibus, quicquid in libris, nitidum esse volebat, de magnificentia non laborabat. Non nisi pullis vestibus utebatur, cum illic vulgo sacerdotes ac theologi vestiantur purpura. Summa vestis semper erat lanea ac simplex; si frigus hoc postulabat, interulis pelliciis se muniebat. Quicquid e sacerdotiis redibat, id in usus domesticos oeconomo suo dispensandum reliquit: quod erat patrimonii (erat autem amplissimum) ipse in pios usus distribuebat. Nam patre defuncto, cum ingentem pecuniae vim accepisset ex hereditate, ne servata gigneret in eo aliquid morbi, novam scholam exstruxit in coemeterio Sancti Pauli, puero Iesu sacram, opere magnifico. Adiecit aedes magnificas, in quibus agerent duo ludi magistri, quibus amplum salarium designavit, quo gratuito docerent, sed sic uti schola non capiat nisi certum numerum. Eam distinxit in partes quatuor. Primus ingressus habet ceu catechumenos. Nullus autem admittitur nisi qui iam norit et legere et scribere. Secunda pars habet eos quos hypodidascalus instituit. Tertia quos superior erudit. Alteram ab altera dirimit velum quoddam quod adducitur ac diducitur cum libet. Supra cathedram praeceptoris sedet puer Iesus singulari opere, docentis gestu, quem totus grex adiens scholam ac relinquens hymno salutat. Et imminet Patris facies dicentis 'Ipsum audite': nam haec verba me auctore ascripsit. In postremo sacellum est, in quo licet rem divinam facere. Tota schola nullos habet angulos aut secessus, adeo ut nec solarium sit ullum aut cubiculum. Pueris singulis suus locus in gradibus paulatim ascendentibus, distinctis spatiis. Quaeque classis habet sedecim, et qui in sua classe praecellit, sellulam habet ceteris paululo eminentiorem. Nec quosvis admittunt temere, sed delectus fit indolis et ingeniorum.