Latin · ~11 min
24.24 to 24.26
Erasmus, Scripta Selecta 24.24-26
Not analysed yet
Vidit illud vir perspicacissimus, in hoc esse praecipuam reipublicae spem, si prima aetas bonis rationibus institueretur. Ea res cum constet immensa pecunia, tamen nullum in huius consortium admisit. Quidam legerat in eam structuram centum libras monetae Britannicae: ubi sensit Coletus hac gratia sibi nescio quid iuris vindicare laicos, permissu episcopi sui eam pecuniam contulit in sacras vestes templi. Reditibus totique negotio praefecit non sacerdotes, non episcopum aut capitulum, ut vocant, non magnates: sed cives aliquot coniugatos, probatae famae. Roganti causam ait nihil quidem esse certi in rebus humanis, sed tamen in his se minimum invenire corruptelae. Atque ut hoc opus nemo non probavit, ita multi demirabantur cur magnificentissimas aedes exstrueret intra pomeria monasterii Carthusiensium, quod non procul abest a regia quae dicitur Richemonda. Aiebat se parare sedem illam suae senectuti, cum iam impar laboribus aut morbo fractus cogeretur se submovere ab hominum consortio. Illic erat animus philosophari cum duobus aut tribus amiculis eximiis, inter quos me solitus est numerare; sed mors antevertit. Nam cum ante paucos annos correptus esset sudore pestilenti, qui morbus peculiariter infestat Britanniam, et ab eodem tertio repetitus, utcunque tamen revixit; sed ex morbi reliquiis contracta est viscerum tabes, qua periit. Sepultus est ad australe chori latus in suo templo humili sepulchro, quod in eum usum iam ante annos aliquot delegerat, inscriptione addita 'IOAN. COL.' Finem faciam, mi Iona, si pauca commemoraro primum de ipsius natura, deinde de opinionibus paradoxis, postremo de procellis quibus explorata est hominis ingenua pietas. Cuius minimam portionem debebat naturae suae; siquidem animo praeditus erat insigniter excelso et omnis iniuriae impatientissimo, ad luxum ac somnum mire propensus, ad iocos ac facetias supra modum proclivis. Haec ipse mihi fassus est, nec omnino tutus a morbo philargyriae. Adversus haec ita pugnavit philosophia sacrisque studiis, vigiliis, ieiuniis, ac precibus, ut totum vitae cursum ab huius seculi inquinamentis purum peregerit. Opes in pios usus dissipavit. Adversus animi celsitudinem ratione pugnavit, adeo ut a puero quoque moneri se pateretur. Somnum ac luxum abstinentia cenae perpetua, iugi sobrietate, indefessis laboribus studiorum sanctisque colloquiis profligavit: et tamen si quando sese obtulisset occasio vel iocandi apud facetos vel colloquendi cum feminis vel accumbendi in opiparis conviviis, vidisses aliqua naturae vestigia. Et ob id fere a laicorum consuetudine abstinuit, sed praecipue a conviviis: ad quae si quando cogebatur, me aut mei similem adhibebat, quo Latinis fabulis declinaret profana colloquia. Atque interim sumpto ex uno tantum genere cibi pusillo, uno aut altero cerevisiae haustu contentus erat, a vino temperans, quo tamen delectabatur eleganti, sed temperatissime utens. Ita se sibi semper habens suspectum, cavebat ab omnibus quibus esse posset offendiculo cuiquam; nec enim ignorabat omnium oculos in se coniectos.