Latin · ~10 min
9.10 to 9.11
Erasmus, Scripta Selecta 9.10-11
Not analysed yet
Interea solitudinem nactus Anglum rogo quid tandem ipsi videretur. Is praeter latrocinium paratum nihil se videre respondit. 'At quid' inquam 'consilii?' Iam nox erat profunda. Venit interea cauponaria lectos instratura; rogo ubinam essemus cubituri, lectum ostendit. 'Et ubi reliqui duo?' 'In altero' inquit 'hoc lecto'; qui communi cubiculo continebatur. Tum ego 'Est mihi' inquam 'quiddam nugarum transigendum cum hoc meo comite; sine nos in hoc cubiculo cubitare solos, dabitur merces utroque pro lecto.' Ibi venefica mulier et quid ageretur haud ignara primum suadere coepit ut una potius cubaremus; eos esse viros probos, nec causam esse quo minus illos in cubiculo dormire vellemus. Si quid inter nos haberemus communicandum, id sermone nostrate licere fieri; sin pecuniae nostrae timeremus, illis servandam committeremus, ovem (ut aiunt) lupo. Et ut malefica dignum erat, manifestaria vanitate reliqua cubicula iam hospitibus occupata ementiebatur, quando praeter nos nemo in iis aedibus erat hospes. Quid multa? Argumentis victa obstinate sese id facturam negabat. Iubeo fores igitur aperiat ac nos aliquo eiciat. Ne id quidem se facturam affirmat, descenditque irata ac submurmurans et homicidae illi rem omnem renuntiat, me de gradibus subauscultante. In Anglo nihil erat neque animi neque consilii neque linguae; nam Gallice prorsus nesciebat. Mihi primum illud visum est esse consultissimum, obice ferreo occludere cubiculi ostium, obiecto et ingenti scamno querno. Verum id consilium mox displicuit reputanti nos in tam vastis aedibus solos obiici pluribus; et iam multa nox erat, nec usquam vociferatio potuisset exaudiri, nisi qua parte cubiculum spectabat viam publicam: at illic obstabat templum monasterii cuiusdam. Interea dum circumspicio melius aliquod consilium, nec satis occurrit, puella pulsat fores. Ego clanculum submoto scamno rogo quid velit. Respondit nescio quid se adferre, sed voce alacri. Aperio fores, blandior et adludo puellae, quo metum dissimulem. Sedemus interim tanquam duae victimae mactatorem exspectantes. Convenit tamen inter nos ut otiose sobrieque fabularemur ad ignem absque potatione, donec indusiati caligatique vicissim dormiremus ac vigilaremus. Paulo post ingreditur bonus ille vir, tanquam omnium rerum ignarus; observo hominem oculis diligenter. Quo fixius contemplor, eo certius latronem video; qui cum tandem se una cum suo tirone lecto composuisset, consequimur et nos, nec ea nocte quicquam sensimus, nisi quod experrectus Anglus gladium, quem ad pulvinum locaverat, longe amotum in extremum usque cubiculi angulum repperit. Nam duobus nobis unicus duntaxat erat ensis ac chirotheca loricata; haec erat nostra panoplia.