Latin · ~11 min
9.6 to 9.9
Erasmus, Scripta Selecta 9.6-9
Not analysed yet
Ante lucem extrudo eos ad iter. Toto itinere tracto iuvenem sane comiter. Ubi perventum est ad oppidum cui nomen Claro Monti, paro ingredi, non illic acturus noctem sed aurum commutaturus, ne quid ea res esset in mora in vico pernoctantibus. Dissuadet iuvenis, affirmans sibi satis esse monetae argenteae. Itaque ad laevam oppido relicto pergimus. Iam vico proximi cum essemus, forte praecesserat Anglus una cum iuvene, ego sequor, . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . sicut meus est mos, nescio quid meditans nugarum et totus in illis. Interim imprudente me descenderat Anglus. Iuvenis adduxerat equum ad fores, ubi nunquam fuerat diversorium. Ubi sensi, demiror quid cogitet. Ille circumspectans negat se illic intra quatuordecim fuisse annos. Rogat quod mihi placeat diversorium. 'Quid si huc' inquit 'divertamus?' et ostendit domum destinatam. Non abnuo, memor quod illic olim sat commode acceptus fuissem, sed ignarus hospitem esse mutatum. Datur ex more cubiculum. Apponitur vinum, sed male respondens palato. Atqui vix eramus ingressi, cum video ignoto illi iuveni in culina vinum in vitro appositum, eo colore ut mihi gratularer. Hac igitur spe frustratus descendo, expostulo cum hospite; mutatur vinum. Haec iam tum mirabar magis quam habebam suspecta. Quare (ut ad intermissum narrationis ordinem redeam) iam certa suspicione latrocinii id agere coepi quo me cultro subducerem. 'Quid igitur' inquam 'tibi in animo est?' 'Ego' inquit 'fortasse vos Parisios deportabo, verum huic genero plane domum est recurrendum.' 'Immo' inquam 'commodius dabo consilium. Quando casus tam acerbus vobis accidit, ut tu filiam, hic uxorem prope perdiderit, illud vestra causa faciam. Habes a me scutatum sole insignem, restant passuum quatuordecim milia; diminue de ratione mercedis quantum de itinere superest, ac redite. Nos reliquum iter aut pedibus conficiemus aut equos mutabimus.' Caput quatiebat homo, deinde descendit, iuvene relicto mira latrocinii peritia ut quid nobis esset sententiae per hunc expiscaretur. Hic ego accito adolescente 'Heus,' inquam 'quaeso, verum dicas, quidnam de uxore tua, cedo?' Confessus est rem commenticiam, verum socero necessarium esse iter Parisios, ut creditum repeteret. 'Ne quid' inquit 'illius oratione commoveare. Quin vos cras summo diluculo equos conscendite, nos utrique consequamur.' 'Atqui non temere est' inquam 'quod nos tanto itinere tam repente assequitur, et quidem noctu, tum die tam sacro.' Erat enim postridie Virginis matris purgatio. 'Et quorsum' inquam 'attinet tot concinnare mendacia?' Iussit me adolescens bono esse animo, se omnia ex mea facturos esse sententia. 'Quod si quid ille gravetur,' inquit 'ego non deseram te, donec mihi rumpatur cor'; atque haec vultu illo stupido. Ita adsimulabat sese, tanquam furtim mihi contra socerum studeret; deinde descendit et ille, quid nisi ut praeceptori suo rem renuntiaret.