Latin · ~10 min
9.12 to 9.13
Erasmus, Scripta Selecta 9.12-13
Not analysed yet
Ego multo ante diluculum consurgo, fenestras ac fores cubiculi aperio. Iam lucescere clamo, strepo, familiares expergefacio. Dum finem non facio, ibi latro voce quam diceres esse non somnolenti, 'Quid paras?' inquit. 'Vixdum est hora noctis undecima.' Ego contra clamo coelum esse densissimis obductum nebulis, mox clarum diem emicaturum. Quid multis? Adfertur lucerna. Interea ut observarem quid ageretur in inferioribus aedibus, decurro; obambulans ac circumspectans offendo latronum equos stantes ephippiis impositis, quomodo necesse erat eos totam stetisse noctem, cum praeter modo excitatam puellam nemo non esset in stratis. Tandem surgunt et nostri carnifices. Ibi res quaepiam incommoda, ut videbatur, nobis saluti fuit. Nihil enim latronem illum exciverat, nisi quod nos quam pecuniosissimos esse existimaret; at haec una res illi fidem facere potuit nos tenui pecunia esse. Minusculum erat argenteae pecuniae quam ut cauponi pro cena atque equis omnium satisfacere possem. Aut igitur ille aureum mutaret iussi, aut locator meo nomine quinque duodenarios (tantum enim deerat) redderet, apud divum Dionysium a me recepturus. Cauponaria neque sibi lances domi, neque qui mutaret aurum esse iurabat. Latro ille ait se ea quidem lege facturum, si sibi aureum pignoris loco tradidissem; hortabatur impendio id ut facerem cauponaria, mulier ut scelesta, ita et impudens et stulta; inde multa ac longa inter nos rixa. Poscebam mihi fores aperiret, me ipsum mutandi auri causa monasterii Priorem, quod e regione est, aditurum; illa negabat. Rixatum est ad lucem usque. Tandem iussi sumus aurum quod mutatum vellemus proferre; protuli. Ibi alii nummo pondus deerat, alius adulterina materia dicebatur, alius parum solidus; hoc nimirum consilio, ut si quid reconditi esset auri, id proferre cogeremur. Ego cum sancte adiurassem mihi praeter eos nullos esse aureos, 'At comitem' inquit 'quin tu suos proferre iubes? Video enim illum belle esse nummatum'; idque iam blandius coepit poscere. Ego vero vultu et voce, ita ut solent et vera et ex animo loquentes, nihil comiti praeter syngrapham esse deiero. Profertur denique libripens, prodit et caupo; ibi libratum est sesquihoram, nec aureus erat cui non aliquid scrupulorum deesset. In aliis deerat ponderi, in aliis causabantur materiam. Animadverti tandem et lancibus subesse fraudem et ponderi. Et forte fortuna id quod erat gravius manu corripio, caupone tum imprudente. Reliquum erat ut altero ponderaret, et repente utraque lance aureus praeponderabat. In utramque lancem translatus erat, eam inclinabat. Erat enim nummus pervetustus, cui supererat ultra legitimum pondus; ut in his decrescunt omnia.