Latin
1.24 to 1.27
Eucherius, Eucheri Arelatis de Laude Eremi 1.24-27
Not analysed yet
26. Idem quoque Dominus Iesus, ut scribitur in desertum locum ibat ibique orabat. Locus ergo iam ille vocetur orationis locus, quem exerando Deum idoneum Deus auctor ostendit docuitque unde facilius nubes humiliantis se oratio penetraret, adiuta loco, quia honorata secreto, atque ipse illic orando cum peteret, demonstravit, ubi orare nos velle competeret. 27. Quid nunc ergo Iohannem, Macariumque commemorem, aliosque quam plures, quorum conversatio dum in desertis est, in caelis facta est? Appropinquaverunt illi tantum Domino quantum appropinquare Deo hominem fas sinebat admissique sunt in divinarum opera rerum quantum carne [circumdatos] licebat admitti. Fixam in superna mentem caelestibus inseruerunt secretis; hinc comitantem gratiam aut revelationibus tacitis aut clamantibus signis protulerunt, et suffragante secreto usque in id provecti sunt, ut terram quidem corpore tunc contingerent, caelum vero spiritu iam possiderent. 28. Hoc igitur eremi habitaculum dicam non immerito quamdam fidei sedem, virtutis arcam, caritatis sacrarium, pietatis thesaurum, iustitiae promptuarium. Nam sicut in magna domo pretiosa quaeque claustris obsignata in remotis habentur, ita magnificentia illa sanctorum abditorum eremo, quam [dificultatibus suis] natura observavit; deponiturque in terra quoddam conclave deserti, ne conversationis humanae usu obsolescat. Apteque a mundi Domino haec pretiosior divitiarum suppellex in illa mundanae domus [parte non solum] conditur, verum etiam, cum usus est, ex reconditis promitur. 29. Fuit olim erga eremum cura divinae Providentiae summa et maxima, sed ne nunc quidem parva est. Nam et nunc, cum eremi incolis victus divinitus insperata supervenit largitate, quid aliud quam e caelo lapsus defluit? Habent et isti in hac caelesti munificentia suum manna, nec minus his Dominus brachii sui opere secreto alimoniam spargit ex abdito. Et cum silicibus perfossis tandem divino munere respondentes e saxis aquae profluunt, quid aliud quam velut Moysi virgae ictu percussa rupe emerguntur? Vestimentorum perinde habitus in eremi vastitate degentibus; nunc quoque ecce non deficit, qui, dum iugiter gratuito divina provisione succedit, utique succedendo manet. Aluit Dominus in deserto suos quondam, sed et nunc alit; et illos quidem quadraginta annis, hos vero quousque anni erunt.