Latin
1.28 to 1.31
Eucherius, Eucheri Arelatis de Laude Eremi 1.28-31
Not analysed yet
30. Merito hanc Sanctus divino igne succensus relicta sede propria sedem legat; merito propinquis, filiis parentibusque praeponat, suorumque omnium commercio emat; merito haec genitalem deserentibus patriam temporariae patriae nomen obtineat, a qua non metus, non desiderium, non gaudium, non maeror evocet; merito plane universorum affectuum sola sit pretium. 31. Quis enim enumerare beneficia eremi digne queat, virtutisque commoda habitantium in ea? In mundo positi, quodammodo extra mundum recedunt, in solitudinibus, ut ait Apostolus, errantes, in montibus et in speluncis et in cavernis terrae. Nec immerito dignum talibus Apostolus negat esse mundum, qui alieni sunt ab illo rei publicae humanae tumultu, sepositi, quieti, silentes, nec magis absunt a voluntate peccandi quam a facultate. 32. Clari apud veteres saeculi huius viri, defatigati laboribus negotiorum suorum, in philosophiam se tamquam in domum suam recipiebant. Quanto pulchrius ad haec manifestissimae sapientiae studia divertunt magnificentiusque ad solitudinum libertatem et desertorum secreta secedunt, ut, philosophiae tantum vacantes, in illius eremi deambulacris tamquam in suis gymnasiis, exerceantur! Ubi, quaeso, liberius quam in deserti habitatione servetur Pascha? Sed virtutibus et continentia: continentia, inquam, quae velut alia quaedam est cordis eremus. Nam et Moyses quadraginta continuos se in eremo dies, totidemque et post se illic Helias ieiunio dedit, et uterque ibi inediam ultra humani effectus vires extendit; deinde et Dominus idem, sed in deserto, abstinentiae tempus exegit. Nec praeterea usquam legimus spatia eadem exacta ieiunio, ut putandum sit aliquem tribui per Dominum locis illis etiam vigorem. 33. Ubi, quaeso, magis vacare et quam dulcis sit Dominus, videre contingit? Ubi promptior ad perfectionem tendentibus via panditur? Ubi maior virtutibus campus aperitur? Ubi facilius mentis, ut possit circumspicere, custodia? Ubi liberior cordis, ut deo inhaerere certet, intentio, quam illis utique secretis, in quibus Deum non solum invenire promptum est, verum etiam custodire?