Latin
1.32 to 1.34
Eucherius, Eucheri Arelatis de Laude Eremi 1.32-34
Not analysed yet
34. Et quamvis saepe in eremo tenuis soli pulvis occurrat, nusquam tamen firmius Evangelicae illius domus fundamenta iaciuntur. In illis licet aliquis consistere harenis velit, nequaquam tamen super harenas domum construit, nusquam magis quam illic supra petram praedictum illud aedificium collocatur, quod immobili stabilitate fundatum, inconcussa mole durabit, ut tempore ingruentium procellarum non flantibus ventis, non immissis torrentibus subruatur. Itaque habitatores deserti talia sibi aedificia, sed in cordibus, fabricant, [illi qui summa imis appetunt, excelsa humilitate sectantur], desides atque immemores terrenorum, ob spem votumque caelestium; qui abiciunt divitias, dum egere malunt; non egere festinant, dum esse divites concupiscunt; die ac nocte labore vigilisque decertant, ut apprehendant vitae illius principium, cuius non invenietur extremum. Sic materno eremus sinu continet illos aeternitatis rectissime avaros, [bene prodigos brevitatis], incuriosos praesentis temporis, [certos futuri], et per haec assequuntur, ut in quos saeculorum fines decurrerunt, his saecula sine fine contingant. 35. Fervent ibi conscriptae interioris hominis salubriter leges et aeterni saeculi iura subtilius. Non illic humana criminum facinorumque praescripta vim suam resonant, nec se ultricia capitalium delictorum iura exserunt: cor nisi purissimum indignae leges faciunt reum; atque ipse omni studio mentis motus interior intra iustitiae terminos coercetur eodemque se iudice vel levium cogitationum principia plectuntur. Apud alios malum sit malum fecisse, apud hos vero malum est bonum non fecisse. 36. Sed quo modo ego possim commemoratione digna interiora eremi [instituta] venerari? Nunc vero [illud tacitus] praeterire non possum, quod in habitatoribus eius vis illa virtutis quam abscondita cunctis paene tam nota est. Nam cum se utique in remota abigunt mundum, humanumque consortium repudiantes, occuli quidem gestiunt, meritum tamen occulere non posunt; quantum se eorum introrsum agit vita, tantum se foras proripit gloria Deo, ut arbitror, ita [inter utrumque] moderante, ut [incola eremi suae] lateat saeculo et non lateat exemplo. Haec lucerna est, quae per universum mundum resplendet supra eremi candelabrum locata; hinc se flagrantissimum lumen per tenebrosa mundi membra diffundit; haec est civitas quae abscondi non potest in deserti monte constructa, quae imagine sua caelestem Hierusalem terris dedit. Proinde si quis in tenebris est, huic lumini appropinquet, ut videat, si quis discrimini patet, ad hanc civitatem tendat, ut tutus sit.