Latin
1.35 to 1.37
Eucherius, Eucheri Arelatis de Laude Eremi 1.35-37
Not analysed yet
37. O quam iocundae sunt sitientibus Deum etiam deviae illis saltibus solitudines! Quam amoena sunt quaerentibus Christum illa secreta, quae longe lateque natura excubante porrecta sunt! Silent omnia: tunc in Deum suum laeta mens quibusdam silentii stimulis excitatur, tunc ineffabilibus vegetatur excessibus, nullus interstrepens illic sonus, nulla nisi forte cum Deo vox est; solus ille animo, dum sonitus silentium secretae stationis intervenit interpolatque illum placidae quietis statum, strepitus quiete dulcior, et sanctus modestissimae conversationis tumultus; tunc hymnis suave resonantibus excelsa ipsa ferventes [chori] pulsant, atque in caelum non minus [paene vocibus quam orationibus] pervenitur. 38. Fremit frustra tunc circuiens adversarius tamquam intra caulas ovibus septis lupus, et tamquam [munorum] obiectu [ita eremi ambitu]. Hostes [suos] submovet ac, ne in vanum vigilent qui custodiunt civitatem, peculiarius Christo propugnatore munitur, ut adoptiva Deo gens quantum secreti spatiis exposita, tantum hostibus suis clausa sit. Invisit sane speciosa deserti laetantium angelorum chorus, et per illam Iacob scalam commeantes, eremum frequentia abditae visitationis illustrant. In illo quoque meridie sponsus recubat habitatoresque deserti caritate vulnerati contemplantur eum dicentes: Invenimus quem quaesivit anima nostra, tenebimus eum et non dimittemus. 39. Non est infructuosum, ut creditur, non est istud sterile eremi solum nec infecunda arentis saxa deserti. Illic multiplex germen et centenos accola fructus recondit; non facile illic iacta semina [secus] viam decidunt, quae volucres assumant, nec in petrosa facile dilabuntur, quae non habentia altitudinem terrae orto sole aestuent et arescant, neque in spineta facile fugiunt, quae iam adultis sentibus obruantur. Uberi illic messem proventu colonus metet, producitur in his saxis seges illa per quam etiam ossa pinguescunt. Invenitur etiam illic panis vivus qui de caelo descendit, erumpunt in illis rupibus fontes irrigui et aquae vivae, quae non satiandis solum, verum etiam possint sufficere salvandis. [Hic interioris hominis pratum et voluptas, hic incultum desertum illic mira amoenitate iocundum est, eademque corporis est eremus, animae paradisus].