Latin
306.80 to 306.99
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 306.80-99
Unproofread scanNot analysed yet
et quid, inquit, feci? adii dominum et deprecatus sum. quid opus est multa percurrere, fratres mei ? quidquid nobis iubetur, orandum est, ut impleatur: sed non sic, ut dimittamus nos et quomodo aegri iaceamus supini et dicamus: pluat deus escas super facies nostras, ut prorsus nos nihil agere uelimus et, cum esca compluta fuerit super os nostrum, dicamus: etiam deus gluttiat de nobis. aliquid et nos agere debemus. studere debemus, conari debemus et in eo gratias agere in quo potuerimus, in eo quod non potuerimus orare. quando gratias agis, canes, ne damneris ingratus; quando autem quod nondum habes petis, caues, ne remaneas inanis, quia impediris. Cogitate ergo ista, fratres mei: quisquis ad uos accesserit et dixerit uobis: "quid ergo nos faciemus? nihil habemus in potestate, nisi deus det omnia? ergo non nos coronabit deus, sed se coronabit," iam uidetis, quia de illa uena uenit. uena est, sed uenenum habet; percussa est enim a serpente, sana non est. hoc agit enim hodie satanas, quomodo per uenena haereticorum eiciat de ecclesia, sicut tunc per uenena serpentis eiecit de paradiso. illum nemo dicat absolutum esse ab episcopis. absoluta est, sed confessio quasi correctio ipsa est absoluta, quia ea quae dixit ante episcopos catholica uidebantur, quae autem scripsit in libris suis episcopi, qui absoluerunt, nescierunt. et forsitan correctus est. desperare enim de homine non debemus, qui forte fidei catholicae adiungi se maluit et ad eius gratiam auxiliumque confugit. forte hoc factum sit. tamen non haeresis est absoluta, sed homo haeresem negans.