Latin
307.1 to 307.17
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 307.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Obsecro uos, fratres, sicut Corinthios obsecrauit apostolus, per nomen domini nostri Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes et non sint in nobis schismata. primo enim dominus Iesus, sicut scriptum est in euangelio lohannis apostoli, non uenit iudicare mundum, sed ut saluaretur per ipsum mundus. postea uero, sicut scribit apostolus Paulus, iudicabit deus mundum, quando uenturus est, sicut tota ecclesia in symbolo confitetur, iudicare uiuos et mortuos. si ergo non est dei gratia, quomodo saluat mundum? et si non est liberum arbitrium, quomodo iudicat mundum? Prohibet apostolus dicens: nemo glorietur in homine et alio loco: qui gloriatur, in domino glorietur. illi uero haeretici se ipsos a se ipsis iustos fieri putantes, quasi hoc eis deus non dederit, sed ipsi sibi, non utique in domino, sed in semet ipsis gloriantur. talibus dicit apostolus: quis enim te discernit? quod ideo dicit, quia de massa illius perditionis, quae facta est ex Adam, non discernit hominem, ut eum faciat uas in honorem, non in contumeliam, nisi deus. sed quoniam homo carnalis et inaniter inflatus, cum audisset: quis enim te discernit? posset respondere uel uoce uel cogitatione et dicere: "discernit me fides mea", "discernit me oratio oratio, "discernit me iustitia mea": mox apostolus occurrit cogitationibus eius et dixit: quid gloriaris, quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? sic enim gloriantur, quasi non acceperint, qui se a se ipsis iustificari putant ac per hoc in se ipsis, non in domino gloriantur. Dicunt gratiam dei secundum merita nostra dari. quod omnino falsissimum est, non quia nullum est meritum uel bonum piorum uel malum impiorum; alioquin quomodo indicabit deus mundum? sed misericordiae gratia dei conuertit hominem, de qua psalmus dicit: deus meus, misericordia mea, et: misericordia eius praeueniet me, ut iustificetur impius, hoc est ex impio fiat iustus et incipiat habere meritum bonum, quod dominus coronabit, quando iudicabitur mundus.