Latin
321.8 to 321.21
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 321.8-21
Unproofread scanNot analysed yet
nemo quippe est in illa generatione praeter Adam, nemo in ista regeneratione praeter Christum; ideo omnes et omnes. eosdem autem omnes etiam multos postea dicit adiungens: sicut per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, sic et per unius hominis oboedientiam iusti constituentur multi. qui multi, nisi quos iam paulo ante omnes dixerat? Vide, quemadmodum commendat unum et unum, id est Adam et Christum, illum ad condemnationem, hunc ad iustificationem, cum tanto post Adam uenerit Christus in carne, ut sciamus antiquos iustos, quicumque esse potuerunt, non nisi per eandem fidem liberatos, per quam liberamur et nos, fidem scilicet incarnationis Chris. ti, quae illis praenuntiabatur, sicut et nobis annuntiabatur. ideo hic Christum hominem dicit, cum sit et deus, ne quis existimet antiquos iustos per deum tantummodo Christum, id est per uerbum, quod erat in principio, non etiam per fidem incarnationis eius, qua et homo Christus dicitur, potuisse liberari. sententia quippe ista destrui non potest, de qua et alibi dicit: per unum hominem mors et per unum hominem resurrectio mortuorum. sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur: utique in resurrectionem iustorum, ubi est uita aeterna, non in resurrectionem iniquorum, ubi mors aeterna erit; ideo ait uiuificabuntur, quia illi damnabuntur. hinc et in ueteribus sacramentis circumcisio paruulorum octauo die fieri praecepta est, quoniam Christus, in quo fit delicti carnalis expoliatio —quam significat circumcisio —die dominico resurrexit, qui post septimum sabbati octauus est. haec ergo fides etiam %antiquorum iustorum fuit. unde et apostolus dicit: habentes autem eundem spiritum fidei, propter quod scriptum est: credidi, propter quod locutus sum; nos credimus, propter quod et loquimur. non diceret: eundem spiritum fidei, nisi admonens etiam antiquos iustos ipsum habuisse spiritum fidei, hoc est incarnationis Christi.