Latin
321.22
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 321.22
Unproofread scanNot analysed yet
sed quia illis futura praenuntiabatur, quae iam facta nobis annuntiatur, et tempore ueteris testamenti *uelabatur, quae tempore noui testamenti reuelatur:' ideo eius sacramenta uaria sunt, ut alia essent in uetere testamento, alia in nouo, cum fides ipsa uaria non sit et uera sit, quia, sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur.