Latin
39.100 to 39.111
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 39.100-111
Unproofread scanNot analysed yet
cui sapienter nomen latina lingua indidit, cum appellauit priuatam, quod potius a detrimento quam ab incremento dictum elucet; omnis enim priuatio minuit. unde itaque uult eminere superbia, inde in angustias et in egestatem contruditur, cum a communi ad proprium damnoso sui amore redigitur. specialis est autem auaritia, quae usitatius appellatur amor pecuniae, cuius nomine apostolus per speciem genus significans uniuersalem auaritiam uolebat intellegi dicendo: radix omnium malorum est auaritia. hac enim et diabolus cecidit, qui utique non amauit pecuniam, sed propriam potestatem. proinde peruersus sui amor priuat sancta societate turgidum spiritum eumque coartat miseria iam per iniquitatem satiari cupientem. hinc alio loco cum dixisset: erunt enim homines se ipsos amantes, continuo subiecit: amatores pecuniae, ab illa generali auaritia, cuius superbia caput est, ad hanc specialem descendens, quae propria hominum est. neque enim essent etiam homines amatores pecuniae, nisi eo se putarent excellentiores, quo ditiores. cui morbo contraria caritas, quae non quaerit quae sua sunt, id est non priuata excellentia laetatur; merito ergo et non inflatur. hi duo amores, quorum alter sanctas, alter immundus, alter socialis, alter priuatus, alter communi utilitati consulens propter supernam societatem, alter etiam rem communem in potestatem propriam redigens propter arrogantem dominationem, alter subditus, alter aemulus deo, alter tranquillus, alter turbulentus, alter pacificus, alter seditiosus, alter ueritatem laudibus errantium praeferens, alter quoquo modo laudis auidus, alter amicalis, alter inuidus, alter hoc uolens proximo quod sibi, alter subicere proximum sibi, alter propter proximi utilitatem regens proximum, alter propter suam, praecesserunt in angelis, alter in bonis, alter in malis, et distinxerunt conditas in genere humano ciuitates duas sub admirabili et ineffabili prouidentia dei cuncta quae creat administrantis, alteram iustorum, alteram iniquorum. quarum etiam quadam temporali commixtione peragitur saeculum, donec ultimo iudicio separentur et altera coniuncta angelis bonis in regno suo uitam consequatur aeternam, altera coniuncta angelis malis in ignem cum rege suo mittatur aeternum.