Latin · Dactylic hexameter
Part 1, lines 1.228-1.270
Eupolemius, Messias 1.228-270
Not analysed yet
Multaque prequestus, quod non sibi caverit et quod
Non exhorruerit contra sua iussa doloso
Credere, Plirisophum, quo non industrior alter
Inpigriorque fuit, quam vir seductus habebat,
Custodire iubet sedem; versatilis illi
Ensis erat sternens obstancia fulminis instar.
At miser Antropus sub iniquo principe tentus,
Ut tandem gemitus et tristia verba quierunt,
Uxorem iunxit sibi, que, clarissime Tuda,
Te peperit fratremque tuum; multum fit adultis
Mens dispar vobis et discordatis ut olim
Infelicis Ade geniti de semine fratres.
Et si forte tuas nondum pervenit ad aures
Historia hec, dicam, quia et est dicenda iuvatque
Aures bella pias. Hic solus non genitus vir
Germanos –hec prima fuit generatio –binos
Edidit, alter erat pastor gregis, alter arator;
Nomen aratori Cain, Abel opilioni.
Hic cum diverso ferrent libamina nutu,
Abel dona deus contempto fratre recepit.
Ille, velut fieri solet, ex melioris honore
Lividus eque sua merens sine fine repulsa
Insontem, nisi si summo placuisse reatus
Dicitur, interimit: non secius aspera tigris
Mortificat vitulum trepidumve rapax lupus agnum
Instigante fame. Vox ilico sanguinis Abel
It celo dominumque, suos qui vindicat omnes,
Postulat ultorem. Cur, o manus impia, frustra
In sanctos sevis extinguere lumina mundi
Affectans? Certe plumbatis adde catastas,
Non tamen a domini, quos ipse gubernat, amore
Secernes umquam. Non pensas, inprobe tortor,
Qui sunt quos perimis? Nasci facit ista beatos
Mors reprobosque mori. Sed nunc ad omissa revertor.
Vos duo sicut adhuc sub Caco mente fuistis
Principe diversa, tu nolens, ille libenter;
Namque puer sevi mores laudare tiranni
Cepit et, offendunt summum quecumque tonantem,
Hoc didicit monitore libens: homicidia amare
Et Sodomitarum ritu gaudere sinistro
Celumque et terras et flumina credere plena
Numinibus. Pro quo scelerum studio vehementer
Carus erat Caco, tu spernens illa molestus.