Latin
EVRICII CORDI
Euricius Cordus, Botanologicon 71
Unproofread scanNot analysed yet
Cor. Id ab illis non à me quaere, ut qui plane ignorem. Meg. Habeo quae uolui, nam in Italia eandem su per hac herba controuersiam audiui. Nig. Iam con modum in pentaphyllon incidimus, de qua magna est inter medicos controuersia, Tu nobis Cor de sententiam tuam aperi, sit ne uerum ea pen taphyllon? Cord. Effode &radicem contemplare. Nig. Feci. Cord. Ad historiam confer, &an rubescat aspice. Nig. Nullum hic ruborem uideo. Cor. Id priusquam effoderes sciebam, tametsi uero pentaphyllo tam similis sit, ut me soepe fefellerit. Ral. Nunquid quinque folium intelligitis? Gal. Nihil aliud haec gręcis uox signi ficat. Ral. Tantum ego Graece quantum sturnus calleo, noui tamen quosdam qui quinque folium à penta phyllo differre putarint. Cor. Auicennę sui erro re forte seducti non uerum interim quinque folium norunt. Ral. Si haec non est, ignoro &ipse. Cord. Ignorans tamen eam nouisti scio. Ral. Qui eandem rem ignorem &noscam simul? Cord. Nosti ne tormentillam. Ral. Noui. Cord. Haec eadem pentaphyllon seu quinque folium est: Id quod ignoras. Ral. Hactenus certe. Nig. Hoc expectabam nam sunt qui idem uelint multi. Cordus. Scio &inter eos est praeceptor meus Manhardus. Gal. Comes quoque ille, nescio qui