Latin
EVRICII CORDI
Euricius Cordus, Botanologicon 72
Unproofread scanNot analysed yet
cognomen proferam. Cord. Neuenarum uis dicere? Gal. Recte, Manhardo subscribit, quan quam eum remoratur Marcelli uersio, quod ea quinque folij florem in pallido candidum depingat, magisque Ruellij interpretationem pro bat, quae in luteo pallidum habet. Cord. Ego duos illos idem dicere puto, subdit enim Mar cellus auri modo flauescentem, quibus omnibus utriusque uerbis optime expressus flos ille uidetur, qui licet luteus sit, plerunque tamen in pallido candet, atque id interiore sui parte, ut soe pe animaduerti. Aliud est quod me suspendit, quod scilicet Dioscorides menthae, Theophra stus uero uitigineum ei folium tribuat, cum neu trum conueniat. Et nisi omnes uires quae pentaphyllo adscribuntur tormentillam dictam habere certo scirem uideremque recens effossam eius radicem rubescere, post uero cum auruerit nigressere, diuersas omnino herbas decernerem. Mego. Oportet ut in alterutro autore uitium sit. Cord. Si non in utroque, neutrum enim folium tormentilla, neque etiam haec pentaphyllon pu tata refert.