Latin
Propositio XXII
Evangelista Torricelli, Opera geometrica 35-2
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio XXIII. 1 fuerit rombus solidus ABCD, ex duobus conis rectis S compositus; Sitque conus EFG. habens basim EG aequalem superficiei curuae alterius conorum rombi, puta, BAD: altitudinem verò FH aequalem rectae CL, quę quidem ex vertice reliqui coni BCD ducitur perpendiculariter in latus AB productum alterius coni BAD. Dico rombum solidum ABCD ęqualem esse cono EFG. Ducatur IN perpendicularis ad AB. Iam, conus BCD, ad conum BAD, est vt CI ad IA; &conI VDE H G ponendo, rombus ABCD ad conum BAD est vt CAad AI; siue vt CL, ad IN. Conus verò BAD ad conum EFG est vt IN ad FH: ergo ex aequo rombus ABCD ad conum EFG est vt CL ad FH. Ergo ęqualis. Quod erat, &c.