Latin
80
Fabio Colonna, ΦΥΤΟΒΑΣΑΝΟΣ (Phytobasanos) 80
Unproofread scanNot analysed yet
non esui aptam, nec hircinum odorem remittit, ut Pena etiam animaduertit. Nec planta illa exotica, in appendice Histor. Plantar. depicta. quae &Sucudus Auicennae dicitur capitulis thymi modo: nullum quidem hirci odorem referunt habere. Epimedium Dioscoridis. VARE Epimedium appellata sit planta haec, ignorare fateor, nisi ἐπὶ μηδίᾳ, quia in Media frequens oriatur. Apud Theophrastum Epimetron legitur, &pro eo in Plinio Epipetron, &alibi, ut in Dioscoride Epimedium, in alijs nomenclaturis Erineos, &Thryon, quia aquosis gaudeat locis. Dioscorides uerò Epimedium habet, atque sic plantam delineauit. Ἐπιμήδιον καυλός ἐστιν οὐ μέγας, κισσῷ παραπλήσια φύλλαἔχων, ὅσον ἱ ἢ ιβ. οὔτε δὲ καρπὸν οὔτε ἄνθη φέρει. ῥίζαι δὲ λεπται, μέλαιναι, βαρύοσμοι, γευσαμένῳ μωραὶ. φύεται ἐν τóποιε ὑδρηλοῖς, Epimedium caulis est non magnus Hederae folia similia habens, ferè decem, aut duodecim: non fructum, neque florem fert: radices subsunt, tenues, nigrae, graueolentes, gustanti fatuae; oritur in aquosis locis. Ex quo textu Plinius mutuatus ferè ad uerbum ita transcripsit. Epimedium caulis est non magnus, Hederae folijs denis, aut duodenis, nunquam florens: radice tenui, nigra subgraui odore: nascitur in humidis. In Theophrasto verò de florum differentia disserente habentur haec verba. ἔνια δὲ καὶ ὅλως ἀνανθῆ, καθάπερ καὶ τὸ ἐπίμετρον. Aliqua verò omnino flore carentia sunt, sicut Epimetron. Quae etiam Plinius ita in sua reposuit, ut in cap. de Acino dixi. Acinos, quam Epipetron vocant, quae nunquam floret. In Dioscoride verò legitur nedum flore, sed &fructu etiam carere, &forsan hîc καρπὸν, fructum, pro semine usurpasse Dioscoridem, est censendum, vt in sequentibus capitibus, Xiphio, Sparganio, Xyride, &alijs multis. Quam etiam sententiam adiuuat hoc: non enim legitur, nec in Theophrasto, nec in Plinio, quòd planta haec fructu uel semine careat, sed flore tantùm, quare suspecta, atque ab aliquo adiuncta hoc loco, uerba οὔτε καρπὸν censeo existimanda: aut legi debere, &interpretari, non semen, neque floremfert: atque etiam dici posset, suspecta adhuc esse, nam quaelibet planta prius florem, rem, deinde fructum, &semen, perficere uidetur: atque prius οὔτε ἄνθος, posuisset, deinde οὔτε καρπον, ut in Dictamno Phyllitide, &Adiantolicet videre, &similibus.