Latin
Cap. LXXII
Ficino, Opera omnia 1183.5
Unproofread scanNot analysed yet
Sit ergo mensura rerum, quoniam rebus singulis gradibusque rerum ab ipso productis suum cuique distribuites, sendi utriusque, &bene essendi motum, singulaque uicissim, quatenus conuertuntur, &accedunt ad ipsum, eatenus inde proficiunt. Neque uerò putandum est, Parmenidem tanta moliri, ut rem manis festissimae alienam, duntaxat neget uni aequalitatem scilitet quantitatis. Negat enim praeterea aequalitatem cum rebus simplicitatis uirtutis excellentiae causae, inaequalitatemque similiter. Comparationes enim eiusmodi inter hoc, &illud ritè fieri solent, quando in uno quodam eodem congruunt, quod &pariter, &magis, atque minus utrobique depraehendi possit.