Latin
Cap. LXXXVII
Ficino, Opera omnia 1192-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LXXXVII. Otum necessario refertur ad partem, similiterque pars ad totum. Neque sine parte totum est, reuera totum. Neque pars seorsum à toto ulterius pars existit. Iraque si inuicem con pareturutrunque neque idem, neque alterum reuera dici potest. Non idem, quia totum maius est parte sua. Non alterum quiddam, quia neque totum, neque pars seorsum per se subsi stit, subsistere uerd seorsum posse putamus, quęcunquae inter se altero nominare solemus. Quicquid uerò in ordine entium comparatur ad aliquid cuius ipsum neque pars neque totum sit, dici potest, aut idem illi esse, aut alterum diuersumque ab illo. Quid ergo de uno ente dicemus quod quidem nec pars sui ipsius est, nec totum? Dicemus profectò comuniter aut idem sibi esse, aut al terum. Dicemus etiam cum Parmenide, idem, alterumque existere. Idem proculdubio secum ipso esse. Cum enim unum ens non sicaliuo, quàm ens unum semperque in eodem habitu perseueret, meritò sibimet idem est atque semper idem, sed alia interim ratione esse alterum à seipso fatebitur, est enim in seipso sicut diximus, &in alio. Praeterea stat, ut probauimus, atque mouetur Eiusmodi uerò rationes inter se sunt oppositae. Esse videlicet in se, esse in alio. Item, stare, atque moueri. Itaque si unum ens rationibus refertum oppositis conferatur ad semetipsum, nimirum sub hac ratione &illa alterum, uidebitur atque alterum, hactenus unum ens comparaui mus ad se ipsum. Si fortè cum caeteris entibus conferamus, primo quidem occurret ut alterum. Si quidem unum primumque ens &omne ualde diuersum est à quolibetente, quod neque primum est neque adeò uere unum, nec ens uniuersum. Occurret subinde forsan ratione quadam mirabili qua dammodo cum alijs entibus idem, si modo probemus omnimodam alteritatem, nec usquam esse nec unquam. Profectò cum omnia ab ipso simpliciter uno infinita uirtute praedita fiant, seruenturque &contineantur, atque conuerrantur meritò regnante in rebus unitate, regnat identitas.