Latin
1296.6 to 1296.8
Ficino, Opera omnia 1296.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
In quo sponte nascentur homines atque à senio procedent in iuuentutem, alimentaque illis ultro aeterno sub uere ad uorum sup peditabuntur. Iouem, ut arbitror, animam mundi uocat, cuius lege fatali manifestus hic manifesti mundi ordo disponitur. Praeterea uitam animorum in corporibus elementalibus, louiam esse uult sensibus actionique deditam. Saturnum uerò supremum inter ange los intellectum, cuius radijs illustrentur inter angelos animae accendanturque, &ad intellectualem uitam continuè pro uiribus erigantur: quae quoties ad uitam eiusmodi conuer tuntur, eatenus sub regno Saturni dicuntur uiuere, quatenus intelligentia uiuunt. Proinde in ea uita ideo spontè dicuntur regenerari, quia electione propria in melius reformantur. Rursus in dies reiuuenescere, id est, in dies si modo ibi dies dinumerantur, magis magisque florescere. Hoc illud Apostoli Pauli. Homo interior renouatur in dies. Denique illis alimenta sponte affatim sub perpetuo uere suppeditari, quia non per sensus operamque disciplinam, sed per lumen intimum, summaque cum uitae tranquillitate atque uoluptate miris ueritatis ipsius spectaculis perfruuntur. In Protagoram Epitome. TAT apud Graecos uerissimum de Platone dictum, Phoebum uidelicet duos praecipuè filios genuisse, Aesculapium, &Platonem. Aesculapium quidem qui corporibus, Platonem uero qui animis mederetur. Socratem quo que Socratici omnes purgandorum gratia animorum à Deo missum fuisse testantur. Morbus autem animi in fallis opinionibus malisque moribus uidetur consistere. Tantum uerò malum ingenuis animis haud tàm facilè ab alijs, quàm à sophistis solet inferri. Profectò Philosophi sunt qui ueritatem studios e quaerunt ueritatis duntaxat ipsius amore. Sophistae uerò, opinionem affectant, similiter opinionis amore. Hi enim quasi disciplinarum mercatores &caupones, undique opiniones absque delectu uarias congre gant, tum ad excogitandum, tum ad dicendum utcunque libuerit pertinentes, quas deinde quasi uenales diuitibus uendant adolescentibus, diuitiarum &inanis gloriae gratia. Itaque nihil unquam habent pensi, utrum uera, uel bona an contrà, aut ipsi discant, aut alios doceant, sed &confundunt, &passim errores effundunt quotidie plurimos, nulla prorsus rectae elationis habita ratione, modo &diuitias cumulent, &uulgarem gloriam consequantur.