Latin
1297.1 to 1297.4
Ficino, Opera omnia 1297.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem necesse est adolescentes atque uiros, qui sophistas ob sapientiae opinionem, &eloquentię fucum plurimi faciunt, quotidie ab illis falsarum opinionum, pessimorumque morum uenena cobibere. Siquidem mali mores, &falsas sequuntur opiniones, &facilè ab auaris ambitiosisque praeceptorib, qui nihilominus plurimi existimantur, in discipulos transfun duntur. Plato igitur animorum misertus tam prone, tam grauiter periclitantium frequentissime sub Socratis sui persona maleficosque sophistas pro uiribus detestatur, quo uidelicet homines discendi cupidi caute fallaces deuitent Sirenum cantus, &noxia pocula Circes. Neque tamen inuectiuis eos manifestis effulminat, ne uel ipse perturbatione ulla odioque in illos uideatur adductus, uel ipsi ipsorumque sectatores, uenenosa in eum impudentissimae linguae tela retorqueant. Ergo partim Ironia, partim risu, saepe ioco, &ludo, saepius honesta quadam redargutione immeritam sophistis authoritatem conatur adimere. Id quidem in sophista acutissi mè perficit. Idem in Gorgia elegantissime. Facetè admodum &urbane in Hippia. Scitè &argute in Euthydemo. Artificiosè etiam in Protagora, sępeque similiter. Vbique uerò Sophistas omnia profitentes inducit iactabundos, &gloriosos, temerarios insuper, &auaros. In principio quidem disputationis satis aptos, paulatim uerò ineptiores, postremò omnium ineptis simos, qui nulla de re praecipuè grauiori, uel quid sit, uel quanta. Vel qualis, intelligant, cumque profiteantur omnia, nihil eos omnino scire conuincit. Hactenus in omnes Platonis dialogos in quib. Sophistarum commemoratio fit, pręfatos esse sufficiat. Pergamus iam ad Protagoram. Socrates à Diotima fatidica artem amatoriam didicit, per quam sciebat per corporum pulchritudinem quasi per uestigia quędam sagaciter uenari, tum animi, tum mentis angelicę, Deique pulchritudinem, eandemque artem ubique docebat. De hac eius arte Plato, &saepe alibi, &in symposio ac Phaedro praecipuè pertractauit. Eandem in principio huius libri significauit. Idcirco subiunxit eum non minus amare uirum quàm adolescentem. Ac paulo pòst seniores quoque amare ardentius, modò sapientiores appareant. Post haec Socrates dum Hippocratem adolescentem disciplinarum auidissime artificiosissimè monet ne temerè cuius libet se disciplinae committat, non solum illum, sed &nos commonefacit, ut curam animi longè magis quàm corporis habeamus, caueamusque diligenter ne disciplinis ipsum noxijs imbuamus. Eas enim magis obesse animo, quàm corpori nostro uenenum. Mox quasi pictor Sophistarum fastum, uanitatemque ante oculos ponit. Demon strat quoque quantum iuuentus credula eorum, tum pompam admiretur, tum lenocinijs capiatur.