Latin
1459.1 to 1459.4
Ficino, Opera omnia 1459.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
In dupla, inter duo &unum, item inter quatuor &duo, rursus inter octo &quatuor, Diapason, id est uniuersam &absolutam octauae uocis peperit melodiam Apollini dedicatam. In tripla inter tria &unum, ita nouem inter &tria, rursus uiginti septem atque nouem. Diapa son Diapente, id est octauae simul, &quintae louialem composuit symphoniam. In quadrupla inter quatuor &unum, &octo atque duo symphoniam contexuit Disdiapason, iterum per sonos quindecim Apollini concinentem. Venustatem uerò, tum uocis tertiae, principijs inseruit Diatesaron, tum uocis sexrae, finibus subnexuit Diapente: ut delicatiori uocis utriusque mollitie, hinc quidem secundę uocis, inde uerò septimae asperitas leniretur. Ita enim terria uox, &sexta sunt mol litie similes, sicut secunda cadens à prima, irem septima degenerans ob octaua, sunt asperitate persimiles. Principio ubi Deum ait accepisse portiones septem, mysterium terigit, tum in musica, tum etiam in natura. In musica quidem, quoniam ad septimum usque gradum, omnis uocum progreditur discrepantia: post quem fit ad eandem reuolutio. In natura uerò, tum quia multa per septena rium in naturalibus transiguntur, qua de re caeteri Plaronici satis multa dixerunt: tum quia septenarius unitatem habet, ut copulam geminae trinitatis, atque ex his geminis, &seipsa rursus explicat trinitatem. Eiusmodi uerò, est uniuersi similitudo Quod quidem in tria principio distribuitur. Vnde Plato hic ternarium commendauit Distribuitur inquam in aeterna, &temporalia, horumque media. Aeterna sub trinitaris proprietate possident in essentia quidem simplicitatem, in uirtute uerò stabilitatem, in actione reflexionem. Temporalia uicissim in trina dimensione compositionem habent essentiae, iterum uirtutis mobilitatem, actioni deníque transitum. Inter has uerò trini tates aeternorum atque temporalium anima medium obtinens, gradum efficit septimum. Efficit quoque nonum. hic etiam à Platone laudatum. Nonum inquam, quoniam ipsa res habet uultus. Nam ad seipsum, &ad superiora, inferioraque conuertitur. Iuuat hic antequam reuertar ad septenarium, parumper adhuc ternarium unà cum nouenario commendare. Trinitas numerorum prima, principium &medium, finemque rerum continere uidetur, atque sola inter numeros ra tione quadam indiuidua continere. Siquidem singula haec singulis significat unitatibus. Praeterea siue causis rerum percurrere libeat, triplicem in causis inuenies proprietatem.