Latin
1459.5 to 1459.8
Ficino, Opera omnia 1459.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt enim causae in seipsis, efficiunt effectus, &factos reducendo perficiunt. Siue ad effectus descendas considerandos, deprehendes similiter trinitatem. Nam &effectus sunt in causis, procedunt ab illis, conuertuntur ad illas Siue ad animam te contuleris, quae sublimes causas cum infimis connectit effectibus, aspicies eam in seipsa manentem &declinantem ad effectus, &ad causas ascendentem. Atqui haec ani ma triplici septenario regit mundum. Primò quidem occultis quibusdam septem uiribus Planetarum in firmamento per causas dominantium. Secundò septem Planetarum formis, in globis septem firmamento subiectis. Tertiò septem muneribus Planetarum, generationem, sub Luna regentibus. Quippe cum sub Luna, uiuificum quidem lumen Soli, calor autem urens Martij subij ciatur in terra superficies uaria Mercurio, moles autem tota Saturno. At in medijs regnat humor: &aerius quidem obtem perat loui. Aqueus uerò Lunae, Mixtus denique Veneri. Item agentes causae sequuntur Solem, Materiae Lunam: Foecunditas causarum agentium souem: Materiarum foecunditas Venerem: expeditio ad effectum uelox Martem atque Mercurium. Illum quidem propter uehementiam, hunc autem ob ipsam dexteritatem multiformemque uirtutem. Cunctorum uerò continuatio permanens Saturno potissimum dedicatur. Caeterum hic per tres septenarios ordo progreditur à septenarijs, qui secundum tres animae mundanae uires distribuuntur. In hac enim intelligentia est circulus stabilis. Circulus quidem, quia illud unde est, reflectitur. Stabilis, quia subitò. Sub intelligentia, quasi sub firmamento tres sunt uires, scilicet ratio uniuersalis, imaginatio, uegetatio. In ratione sunt tres circuli, quodammodo mobiles atque temporales. Primus ab anima ad causam amandam, atque uicissim, naturali quodam instinctu clam ita ferente. Secundus à rerum causis ad effectus considerandos, atque conuerso. Tertius à formis ideisque ma gis uniuersalibus ad minus uniuersales decursus uicissimque recursus. In reliquis duabus animae uiribus omnino sunt circuli quatuor similiter temporales, in utraque bini. Primus ad causam suam reflexio naturalis Secundus ab eisdem formis ad easdem certa quaedam interuallis certis &perperua reuolutio, per quam &in coelo configurationum, &sub coelo transformationum temporalis &certa reuolutio prouenit. Itaque circuitus generationis necessariò coeli circuitum sequitur, hic uerò circuitum animae. Reuolutio animae orbem intelligentiae comitatur. Motus quidem animae, fimae, si ab intelligentia penitus deseratur, statim tam in percipiendo, quàm in agendo, solum transibit in rectum.