Latin
Cap. XXXIII
Ficino, Opera omnia 1460
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem repetat semetipsam, similesque per alia gyros glomeret, sortitur ab intellectu quodam superiore, qui &manens in se, &subito conuersus in causam, largitur intelligentiam animae per quam, quasi porrectam manum sistit animam natura propria uagabundam: motumque eius irrequietum, &ad rectam extra se lineam naturaliter proniorem retorquet in orbem medium inter motum rectum atque quietem. Hinc anima in semet reditura meat, mentemque profum dam circuit, &simili conuertit imagine coelum. Sed de his in Theologia diffusius. Redeamus ad numeros. Summa numerorum Harmonicorum, ad compositionem animae