Latin
1460.1 to 1460.4
Ficino, Opera omnia 1460.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXXIIII. conducentium. Nitas in superiori figura significat ipsam animae unitatem, simplicitatemque sublimem, &pro priam diuinae unitatis imaginem, &in ipsa manentem. Dualitas processum animae in proprietatem suam unitate inferiorem, &quadam iam ratione multiplicem. Trinitas regressum eius ad unitatem, tum propriam, tum diuinam. Quatrinitas progressionem animae à se in mareriam quatuor elementorum gradibus digerendam. Septenarius uirtutem eius per septem Planetarum sphaeras elementa recturam Octonarius uim, per octauam sphaeram Planetas gubernaturam. Nouenarius munus animae octo sphaeras in unam formam conciliaturum. Viginti septem numeri summa, plenitudinem eius omnia in omnibus collecturam. Nam uiginti septem summasupradictos numeros continet. atque ex illis deinceps ordine positis, ut computanti patet, impletur. Neque ab re pares in figura, &impares numeri describuntur, quo per pares quidem natura animae diuisibilis, per impares autem indiuisibilis cogitetur, &foeminea simul uirtus, &mascula. Col liguntur quoque nummeri lineares, &superficiales, &solidi: ut cognoscamus animam penetrare peromnia, &lificari passim penitusque implere. Descendit utrunque figurae latus ad solum utrinque numerum. Hinc quidem ad octo inter pares, inde uerò inter impares ad septem atque uiginti. Vt cogitemus animam utraque solida, scilicet tam composita, quàm simplicia prorsus implere. Interualla uerò numerorum dupla &tripla, &reliqua, quae praediximus, quid propriè in anima sibi uelint, &si apud Platonicos adhuc esse ignotum, licet tamen in praesentia forsan hunc in modum, ut ita dicam, uaticinar: Describatur itaque triangulus iterum, in cuius summitate sit essentia. In latere uerò ubi numeri impares describebantur, designetur infinitudo, &deinceps alterius atque motus At in latere ubi disponebantur pares, sit terminus, deinde identitas per ordinem statusque sequatur. Hic quidem septem similiter habebimus limites, quorum anima sub eadem ad se inuicem ratione Sesqui 9 octaua forsitan particeps fingi potest, sub qua ab initio descripti limites numerorum inuicem se respiciunt, ut Essentia anima eiusmodi proportione tàm quinque rerum genera, quàm duo generum elementa, id est, terminum infinitudinemque participet. Sit igitur exempli terminus 2 1 infinitudo Vdugratia comparatio essentiae ad cuncta simul coniuncta, sesquioctaua. Forma enim totius communis identitas 3 2 alteritas ssesquialtera uno saltem excedit gradus, quasi tono, proprias tium qualitates.