Latin
Cap. XXXII
Ficino, Opera omnia 1474-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXXII. De fine auditus. VOcem quoque, &c.] Causa uocis, atque auditus est ipse finis eius diuinitus destinatus. Sermo scili cet atque disciplina motuumque animae temperatio. Cap. XXXIII. Compositio, &principia mundi. TActenus opera, &c.] Mundus ex intelligentia, &necessitate, id est, ex ordine formali, atque ex conditione materiali compositus est, elementa quatuor non sunt principia. Ante haec enim est materia, &quodammodo forma, in quam resoluuntur: Ante haec duo est causa diuina efficiens, &exemplar, &finis, seminalesque horum omnium rationes in ipsa natura. XXXIIII. De materia prima. SEd hanc. &c.] Ex mutua frequenti perpetua elementorum elementaliumque rerum commutatioOne duo probantur, unum scilicet materiam, his unam subesse informem sempiternamque forma rum fluentium susceptaculum: Alterum formas eiusmodi non esse ueras substantias, sed substantia rum uerarum imagines, scilicet idearum. XXXV. Cap. De materia formisque materiatibus. ARia in praesenti, &cqIntellectus diuinus est mundi pater, Materia mater. Ornatus uerò munda