Latin
Cap. XXXII
Ficino, Opera omnia 1474-3
Unproofread scanNot analysed yet
nus est diuina proles in aluo materiali. Materim formas omnes &facilè suscepturam, &planè demonstraturam, oportet formam propriam non habere. Alioquin alias uel non accipiet, uel confundet: Formae elementorum elementaliumque, tanquam imperfectae aliunde dependent, id est, à proprijs diuinae mentis ideis. Cap. XXXVI. De Ideis. Ed de his, &c. . Intelligentia rationibus certis incedens firmaque, &comperens paucissimis longo interuallo ranquam pręstantior, distat ab opinione id est, imaginatione pedissequa sensuum Sincerta uagabunda communi: Eodem interuallo uelut praestantiora ab imaginabilibus distant intelligibilia, id est, rationes horum ideales: Haec igitur ueriorem habent essentiam. quàm formae sensibiles, &adeò differentem, ut hic ignis cum separato non natura conueniat, sed umbratili simili tudine, atque nomine. XXXVII. Cap. Quomodo materia cogitetur. FErtium genus &c.] Cognitio cum per formam quandam fieri so eat, ideoque in aliquid formale semper intendi materiam informem auguratur, potius quàm apprehendat: Animus formis materialibus occupatus fallitur, quasi somnians, dum formas eiesmodi, quae uerarum substan tiarum, id est, idearum imagines sunt; ueras substantias esse putat: Ideęneque sunt in subiecto, neque inuicem confunduntur, sicut materiales formae.